LXXV
Stare, Luperce, tibi iam pridem mentula desi=t,
Luctaris demens tu tamen arrigere.
Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces,
Inproba nec prosunt iam satureia tibi.
5Coepisti puras opibus corrumpere buccas:
Sic quoque non vivit sollicitata Venus.
Mirari satis hoc quisquam vel credere possit,
Quod non stat, magno stare, Luperce, tibi?