XI
Quod fronte Selium nubila vides, Rufe,
Quod ambulator porticum terit seram,
Lugubre quiddam quod tacet piger voltus,
Quod paene terram nasus indecens tangit,
5Quod dextra pectus pulsat et comam vellit:
Non ille amici fata luget aut fratris,
Uterque natus vivit et precor vivat,
Salva est et uxor sarcinaeque servique,
Nihil colonus vilicusque decoxit.
10Maeroris igitur causa quae? Domi cenat.