previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Valerius Martialis Prisco suo S.
Scio me patrocinium debere contumacissimae trienni
desidiae; quo absolvenda non esset inter illas quoque
urbicas occupationes, quibus facilius consequimur, ut
molesti potius, quam ut officiosi esse videamur; nedum
5in hac provinciali solitudine, ubi nisi etiam intemperan-
ter studemus, et sine solacio et sine excusatione se-
cessimus. Accipe ergo rationem. In qua hoc maximum
et primum est, quod civitatis aures, quibus adsueveram,
quaero et videor mihi in alieno foro litigare; si quid
10est enim, quod in libellis meis placeat, dictavit auditor:
illam iudiciorum subtilitatem, illud materiarum inge-
nium, bibliothecas, theatra, convictus, in quibus studere
se voluptates non sentiunt, ad summam omnium illa,
quae delicati reliquimus, desideramus quasi destituti.
15Accedit his municipalium robigo dentium et iudici loco
livor, et unus aut alter mali, in pusillo loco multi;
adversus quod difficile est habere cotidie bonum sto-
machum: ne mireris igitur abiecta ab indignante quae
a gestiente fieri solebant. Ne quid tamen et advenienti
20tibi ab urbe et exigenti negaremcui non refero
gratiam, si tantum ea praesto quae possum—, im-
peravi mihi, quod indulgere consueram, et studui pau-
cissimis diebus, ut familiarissimas mihi aures tuas ex-
ciperem adventoria sua. Tu velim ista, quae tantum apud
25te non periclitantur, diligenter aestimare et excutere non
graveris; et, quod tibi difficillimum est, de nugis nostris
iudices nitore seposito, ne Romam, si ita decreveris, non
Hispaniensem librum mittamus, sed Hispanum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: