XLVIII
Boletos et aprum si tamquam vilia ponis
Et non esse putas haec mea vota, volo:
Si fortunatum fieri me credis et heres
Vis scribi propter quinque Lucrina, vale.
5Lauta tamen cena est: fateor, lautissima, sed cras
Nil erit, immo hodie, protinus immo nihil,
Quod sciat infelix damnatae spongia virgae
Vel quicumque canis iunctaque testa viae:
Mullorum leporumque et suminis exitus hic est,
10Sulphureusque color carnificesque pedes.
Non Albana mihi sit comissatio tanti
Nec Capitolinae pontificumque dapes;
Inputet ipse deus nectar mihi, fiet acetum
Et Vaticani perfida vappa cadi.
15Convivas alios cenarum quaere magister,
Quos capiant mensae regna superba tuae:
Me meus ad subitas invitet amicus ofellas:
Haec mihi, quam possum reddere, cena placet.