XLIII
Deprensum in puero tetricis me vocibus, uxor,
Corripis et culum te quoque habere refers.
Dixit idem quotiens lascivo Iuno Tonanti!
Ille tamen grandi cum Ganymede iacet.
5Incurvabat Hylan posito Tirynthius arcu:
Tu Megaran credis non habuisse natis?
Torquebat Phoebum Daphne fugitiva: sed illas
Oebalius flammas iussit abire puer.
Brisei+s multum quamvis aversa iaceret,
10Aeacidae propior levis amicus erat.
Parce tuis igitur dare mascula nomina rebus,
Teque puta cunnos, uxor, habere duos.