LXX
Vade salutatum pro me, liber: ire iuberis
Ad Proculi nitidos, officiose, lares.
Quaeris iter, dicam. Vicinum Castora canae
Transibis Vestae virgineamque domum;
5Inde sacro veneranda petes Palatia clivo,
Plurima qua summi fulget imago ducis.
Nec te detineat miri radiata colossi
Quae Rhodium moles vincere gaudet opus.
Flecte vias hac qua madidi sunt tecta Lyaei
10Et Cybeles picto stat Corybante tholus.
Protinus a laeva clari tibi fronte Penates
Atriaque excelsae sunt adeunda domus.
Hanc pete: ne metuas fastus limenque superbum:
Nulla magis toto ianua poste patet,
15Nec propior quam Phoebus amet doctaeque sorores.
Si dicet 'Quare non tamen ipse venit?',
Sic licet excuses 'Quia qualiacumque leguntur
Ista, salutator scribere non potuit.'