previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Satura VII


Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum;
solus enim tristes hac tempestate Camenas
respexit, cum iam celebres notique poetae
balneolum Gabiis, Romae conducere furnos
5temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent
praecones fieri, cum desertis Aganippes
vallibus esuriens migraret in atria Clio;
nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra
ostendatur, ames nomen victumque Machaerae
10et vendas potius commissa quod auctio vendit
stantibus, oenophorum tripedes armaria cistas,
Alcitheon Pacti, Thebas et Terea Fausti.
hoc satius quam si dicas sub iudicevidi
quod non vidisti, faciant equites Asiani
15quamquam et Cappadoces faciant equitesque Bithyni,
altera quos nudo traducit Gallia talo.
Nemo tamen studiis indignum ferre laborem
cogetur posthac, nectit quicumque canoris
eloquium vocale modis laurumque momordit.
20hoc agite, o iuvenes, circumspicit et stimulat vos
materiamque sibi ducis indulgentia quaerit,
si qua aliunde putas rerum expectanda tuarum
praesidia atque ideo croceae membrana tabellae
impletur, lignorum aliquid posce ocius et quae
25componis dona Veneris, Telesine, marito,
aut clude et positos tinea pertunde libellos,
frange miser calamum vigilataque proelia dele,
qui facis in parva sublimia carmina cella,
ut dignus venias hederis et imagine macra.
30spes nulla ulterior; didicit iam dives avarus
tantum admirari, tantum laudare disertos,
ut pueri Iunonis avem. sed defluit aetas
et pelagi patiens et cassidis atque ligonis.
taedia tunc subeunt animos, tunc seque suamque
35Terpsichoren odit facunda et nuda senectus.
Accipe nunc artes ne quid tibi conferat iste
quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta,
ipse facit versus, atque uni cedit Homero
propter mille annos, et si dulcedine famae
succensus recites, maculosas1 commodat aedes;
haec longe ferrata domus servire iubetur,
in qua sollicitas imitatur ianua portas,
scit dare libertos extrema in parte sedentis
ordinis et magnas comitum disponere voces:
45nemo dabit regum quanti subsellia constant
et quae conducto pendent anabathra tigillo,
quaeque reportandis posita est orchestra cathedris.
nos tamen hoc agimus tenuique in pulvere sulcos
ducimus et litus sterili versamus aratro,
50nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi
consuetudo mali, tenet insanabile multos2
scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.
Sed vatem egregium, cui non sit publica vena,
qui nil expositum soleat deducere nec qui
55communi feriat carmen triviale moneta,
hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum,
anxietate carens animus facit, omnis acerbi
inpatiens, cupidus silvarum aptusque bibendis
fontibus Aonidum. neque enim cantare sub antro
60Pierio thyrsumque potest contingere maesta
paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque
corpus eget: satur est cum dicit Horatiuseuhoe!’
quis locus ingenio, nisi cum se carmine solo
vexant et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur
65pectora vestra duas non admittentia curas?
magnae mentis opus, nec de lodice paranda
attonitae, currus et equos faciesque deorum
aspicere et qualis Rutulum confundat Erinys.
nam si Vergilio puer et tolerabile desset
70hospitium, caderent omnes a crinibus hydri,
surda nihil gemeret grave bucina: poscimus ut sit
non minor antiquo Rubrenus Lappa cothurno,
cuius et alveolos et laenam pignerat Atreus?
non habet infelix Numitor quod mittat amico:
75Quintillae quod donet habet, nec defuit illi
unde emeret multa pascendum carne leonem
iam domitum; constat leviori belua sumptu
nimirum et capiunt plus intestina poetae.
Contentus fama iaceat Lucanus in hortis
80marmoreis, et Serrano tenuique Saleio
gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est?
curritur ad vocem iucundam et carmen amicae
Thebaidos, laetam cum fecit Statius urbem
promisitque diem: tanta dulcedine captos
85adficit ille animos tantaque libidine volgi
auditur; sed cum fregit subsellia versu,
esurit, intactam Paridi nisi vendit Agauen.
ille et militiae multis largitur honorem,
semenstri digitos vatum circumligat auro:
90quod non dant proceres, dabit histrio; tu Camerinos
et Baream, tu nobilium magna atria curas?
praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.
haut tamen invideas vati quem pulpita pascunt:
quis tibi Maecenas, quis nunc erit aut Proculeius
95aut Fabius? quis Cotta iterum, quis Lentulus alter?
tunc par ingenio pretium, tunc utile multis
pallere et vinum toto nescire Decembri.
Vester porro labor fecundior, historiarum
scriptores? perit3 hic plus temporis atque olei plus.
100nullo quippe modo millensima pagina surgit
omnibus et crescit multa damnosa papyro;
sic ingens rerum numerus iubet atque operum lex.
quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae?
quis dabit historico quantum daret acta legenti?
105Sed genus ignavum, quod lecto gaudet et umbra.’
dic igitur quid causidicis civilia praestent
officia et magno comites in fasce libelli.
ipsi magna sonant, sed tum cum creditor audit
praecipue, vel si tetigit latus acrior illo
110qui venit ad dubium grandi cum codice nomen.
tunc inmensa cavi spirant mendacia folles
conspuiturque sinus: veram deprendere messem
si libet, hinc centum patrimonia causidicorum,
parte alia solum russati pone Lacertae4.
115consedere duces, surgis tu pallidus Aiax
dicturus dubia pro libertate bubulco
iudice, rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso
Agantur virides, scalarum gloria, palmae.
quod vocis pretium? siccus petasunculus et vas
120pelamydum aut veteres, Maurorum epimenia, bulbi,
aut vinum Tiberi devectum, quinque lagonae.
si quater egisti, si contigit aureus unus,
inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum.
Aemilio dabitur quantum licet, et melius nos
125egimus; huius enim stat currus aeneus, alti
quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci
bellatore sedens curvatum hastile minatur
eminus et statua meditatur proelia lusca.
sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est
130Tongilii, magno cum rhinocerote lavari
qui solet et vexat lutulenta balnea turba,
perque forum iuvenes longo premit assere Maedos
empturus pueros argentum murrina villas;
spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo.
135et tamen est illis hoc utile: purpura vendit
causidicum, vendunt amethystina; convenit illi
et strepitu et facie maioris vivere census,
sed finem inpensae non servat prodiga Roma.
Fidimus eloquio5? Ciceroni nemo ducentos
140nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens.
respicit haec primum qui litigat, an tibi servi
octo, decem comites, an post te sella, togati
ante pedes, ideo conducta Paulus agebat
sardonyche, atque ideo pluris quam Gallus agebat,
145quam Basilus. rara in tenui facundia panno.
quando licet Basilo flentem producere matrem?
quis bene dicentem Basilum ferat? accipiat te
Gallia vel potius nutricula causidicorum
Africa, si placuit mercedem ponere linguae.
150Declamare doces? o ferrea pectora Vetti,
cum perimit saevos classis numerosa tyrannos.
nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans,
perferet atque eadem cantabit versibus isdem;
occidit miseros crambe repetita magistros,
155quis color et quod sit causae genus atque ubi summa
quaestio, quae veniant diversa e parte6 sagittae,
nosse volunt omnes, mercedem solvere nemo
mercedem appellas? quid enim scio?’ culpa docentis
scilicet arguitur, quod laevae parte mamillae
160nil salit Arcadico iuveni, cuius mihi sexta
quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet,
quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem
a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus
circumagat madidas a tempestate cohortes.
quantum vis stipulare et protinus accipe: quid7 do
ut totiens illum pater audiat? haec alii sex
vel plures uno conclamant ore sophistae
et veras agitant lites raptore relicto;
fusa venena silent, malus ingratusque maritus
170et quae iam veteres sanant mortaria caecos.
Ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt
consilia, et vitae diversum iter ingredietur
ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra,
summula ne pereat qua vilis tessera venit
175frumenti; quippe haec merces lautissima. tempta
Chrysogonus quanti doceat vel Polio quanti
lautorum pueros: artem scindes8 Theodori
Balnea sescentis et pluris porticus in qua
gestetur dominus quotiens pluitanne serenum
180expectet spargatve luto iumenta recenti?
hic potius, namque hic mundae nitet ungula mulae.
parte alia longis Numidarum fulta columnis
surgat et algentem rapiat cenatio solem,
qualiacumque domus, veniet qui fercula docte
conponat9, veniet qui pulmentaria condit10.
hos inter sumptus sestertia Quintiliano,
ut multum, duo sufficient; res nulla minoris
constabit patri quam filius. "unde igitur tot
Quintilianus habet saltus?" exempla novorum
190fatorum transi: felix et pulcer et acer,
felix et sapiens et nobilis et generosus
adpositam nigrae lunam subtexit alutae;
felix orator quoque maximus et iaculator,
et si perfrixit, cantat bene. distat enim quae
195sidera te excipiant modo primos incipientem
edere vagitus et adhuc a matre rubentem.
si Fortuna volet, fies11 de rhetore consul;
si volet haec eadem, fiet de consule rhetor.
Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam
200sidus et occulti miranda potentia fati?
servis regna dabunt, captivis fata triumphum.
felix ille tamen corvo quoque rarior albo.
paenituit multos vanae sterilisque cathedrae,
sicut Thrasimachi probat exitus atque Secundi
205Carrinatis; et hunc inopem vidistis, Athenae,
nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.
di, maiorum umbris tenuem et sine pondere terram
spirantisque crocos et in urna perpetuum ver,
qui praeceptorem sancti voluere parentis
210esse loco. metuens virgae iam grandis Achilles
cantabat patriis in montibus et cui non tunc
eliceret risum citharoedi cauda magistri;
sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuventus,
Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit.
215Quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert
quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc
quodcumque est, minus est autem quam rhetoris aera,
discipuli custos praemordet acoenonoetus12
et qui dispensat frangit sibi. cede, Palaemon,
220et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam
institor hibernae tegetis niveique cadurci,
dummodo non pereat mediae quod noctis ab hora
sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet
qui docet obliquo lanam deducere ferro;
225dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas
quot stabant pueri, cum totus decolor esset
Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni.
Rara tamen merces quae cognitione tribuni
non egeat. sed vos saevas inponite leges,
230ut praeceptori verborum regula constet,
ut legat historias, auctores noverit omnes
tamquam ungues digitosque suos, ut forte rogatus
dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat
nutricem Anchisae, nomen patriamque novercae
235Anchemoli, dicat quot Acestes vixerit annis,
quot Siculi Phrygibus vini donaverit urnas;
exigite ut mores teneros ceu pollice ducat,
ut si quis cera voltum facit; exigite ut sit
et pater ipsius coetus, ne turpia ludant,
240ne faciant vicibus; non est leve tot puerorum
observare manus oculosque in fine trementis,
haec,’ inquit, ‘cura, sed13 cum se verterit annus,
accipe, victori populus quod postulat, aurum.’

1 maculosas Heinr.: maculonsas Ribb. Housman: maculonus Ψ, maculonis PGBüch.

2 The text of lines 50-52 is evidently corrupt Part of the passage seems to be a gloss, but, even if line 51 be eliminated, lines 50 and 52 can scarcely be translated though the general sense is clear.

3 perit PFG: petit Ψ

4 Lacertae Ψ: Lacernae P.

5 Instead of fidimus eloquio Ψ has ut redeant veteres.

6 parte. So Ψ: P and Büch. have forte.

7 quid PFGTU: quod ALO.

8 scindens PΨ: scindes conj. Iahn, confirmed by Voss.

9 componit GT. P and most MSS. have componat. See Housman, Journal of Phil. No. 67, p. 41.

10 P has condit: LOU condat: condiat Lachmann.

11 fies pΨ: fiet P.

12 acoenonoetus PS: acoenonetos U (ἀκοινώνηος ‘ refusing to go shares’).

13 cura sed G and one of Ruperti's MSS.: curas et PΨ and Büch. (1893): cures et Owen.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: