previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


IV

[4arg] De barbararum gentium prodigiosis miraculis; deque diris et exitiosis effascinationibus; atque inibi de feminis repente versis in mares.


CUM e Graecia in Italiam rediremus et Brundisium iremus egressique e navi in terram in portu illo [p. 162] inclito spatiaremur, quem Q. Ennius remotiore paulum, sed admodum scito vocabulopraepetemappellavit, fasces librorum venalium expositos vidimus. [2] Atque ego avide statim pergo ad libros. [3] Erant autem isti omnes libri Graeci miraculorum fabularumque pleni, res inauditae, incredulae, scriptores veteres non parvae auctoritatis: Aristeas Proconnesius et Isigonus Nicaeensis et Ctesias et Onesicritus et Philostephanus et Hegesias; [4] ipsa autem volumina ex diutino situ squalebant et habitu aspectuque taetro erant. [5] Accessi tamen percontatusque pretium sum et, adductus mira atque insperata vilitate, libros plurimos aere pauco emo eosque omnis duabus proximis noctibus cursim transeo; atque in legendo carpsi exinde quaedam et notavi mirabilia et scriptoribus fere nostris intemptata eaque his commentariis aspersi, ut qui eos lectitarit ne rudis omnino et ἀνήκοος inter istiusmodi rerum auditiones reperiatur.

[6] Erant igitur in illis libris scripta huiuscemodi: Scythas illos penitissimos, qui sub ipsis septentrionibus aetatem agunt, corporibus hominum vesci eiusque victus alimento vitam ducere et ἀνθρωποφάγους nominari; item esse homines sub eadem regione caeli unum oculum in frontis medio habentes, qui appellantur Arimaspi, qua fuisse facie Cyclopas poetae ferunt; alios item esse homines [p. 164] apud eandem caeli plagam singulariae velocitatis, vestigia pedum habentes retro porrecta, non, ut ceterorum hominum, prosum spectantia; 1 praeterea traditum esse memoratumque in ultima quadam terra, quaeAlbaniadicitur, gigni homines, qui in pueritia canescant et plus cernant oculis per noctem quam interdiu; item esse compertum et creditum, Sauromatas, qui ultra Borysthenen fluvium longe colunt, cibum capere semper diebus tertiis, medio abstinere.

[7] Id etiam in isdem libris scriptum offendimus, quod postea in libro quoque Plinii Secundi Naturalis Historiae septimo legi, esse quasdam in terra Africa hominum familias voce atque lingua effascinantium, [8] qui si impensius forte laudaverint pulchras arbores, segetes laetiores, infantes amoeniores, egregios equos, pecudes pastu atque cultu opimas, emoriantur repente haec omnia, nulli aliae causae obnoxia. Oculis quoque exitialem fascinationem fieri in isdem libris scriptum est traditurque esse homines in Illyriis qui interimant videndo quos diutius irati viderint, eosque ipsos mares feminasque, qui visu ita 2 nocenti sunt, pupillas in singulis oculis binas habere. [9] Item esse in montibus terrae Indiae homines caninis capitibus et latrantibus eosque vesci avium et ferarum venatibus; atque esse item alia aput ultimas orientis terras miracula homines, [p. 166] quimonocoliappellentur, singulis cruribus saltatim currentes, vivacissimae pernicitatis; quosdam etiam esse nullis cervicibus, oculos in humeris habentes. [10] Iam vero hoc egreditur omnem modum admirationis, quod idem illi scriptores gentem esse aiunt aput extrema Indiae, corporibus hirtis et avium ritu plumantibus, nullo cibatu vescentem, sed spiritu florum naribus hausto victitantem; [11] Pygmaeos quoque haut longe ab his nasci, quorum qui longissimi sint, non longiores esse quam pedes duo et quadrantem.

[12] Haec atque alia istiusmodi plura legimus, sed cum ea scriberemus, tenuit nos non idoneae scripturae taedium, nihil ad ornandum iuvandumque usum vitae pertinentis. [13] Libitum tamen est in loco hoc miraculorum notare id etiam, quod Plinius Secundus, vir in temporibus aetatis suae ingenii dignitatisque gratia auctoritate magna praeditus, non audisse neque legisse, sed scire sese atque vidisse in libro Naturalis Historiae septimo scripsit. [14] Verba igitur haec, quae infra posui, ipsius sunt, ex eo libro sumpta, quae profecto faciunt ut neque respuenda neque ridenda sit notissima illa veterum poetarum de Caenide et Caeneo cantilena. [15] Ex feminis, inquit, mutari in mares, non esse fabulosum. “Invenimus in annalibus, Q. Licinio Crasso, C. Cassio Longino consulibus, Casini puerum factum ex virgine sub parentibus iussuque haruspicum deportatum in insulam desertam. Licinius Mucianus prodidit visum esse a se [p. 168] Argis Arescontem, cui nomen Arescusae fuisset, 3 nupsisse etiam, mox barbam et virilitatem provenisse uxoremque duxisse; eiusdem sortis et Zmyrnae puerum a se visum. Ipse in Africa vidi mutatum in marem die nuptiarum L. Cossitium civem Thysdritanum, vivebatque cum proderem haec.”

[16] Idem Plinius in eodem libro verba haec scripsit: “Gignuntur homines utriusque sexus, quos 'hermaphroditos' vocamus, olim 'androgynos' vocatos et in prodigiis habitos, nunc vero in deliciis.”

1 prosum spectantia, Hagen; prosprofium petet antispectancia, δ; prospectantia, γ.

2 ita, Q; tam, ω.

3 fuisse, Plin.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (8 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: