previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


VI

Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quodpraepetesDaedali pennas dixit; atque inibi quid sintaves praepeteset quid illae sint aves quas Nigidiusinferasappellavit.

DAEDALUS, ut fama est, fugiens Minoia regna,
Praepetibus pennis ausus se credere caelo.
[2] In his Vergilii versibus reprehendit Iulius Hyginuspennis praepetibusquasi inproprie et inscite dictum. [3] “Nam'praepetes,'” inquit, “aves ab auguribus appellantur, quae aut opportune praevolant aut idoneas sedes capiunt.” [4] Non apte igitur usum verbo augurali existimavit in Daedali volatu, nihil ad augurum disciplinam pertinente.

[5] Sed Hyginus nimis hercle ineptus fuit, cum quidpraepetesessent se scire ratus est, Vergilium [p. 108] autem et Cn. Matium, doctum virum, ignorasse, qui in secundo Iliadis Victoriam volucrempraepetemappellavit in hoc versu:

Dum dat vincendi praepes Victoria palmam.
[6] Cur autem non Q. quoque Ennium reprehendit, qui in Annalibus non pennas Daedali, sed longe diversius:
Brundisium (inquit) pulcro praecinctum praepete portu?
[7] Set si vim potius naturamque verbi considerasset neque id solum quod augures dicerent inspexisset, veniam prorsus poetis daret similitudine ac translatione verborum, non significatione propria utentibus. [8] Nam quoniam non ipsae tantum aves quae prosperius praevolant, sed etiam loci quos capiunt, quod idonei felicesque sunt, “praepetesappellantur, idcirco Daedali pennaspraepetesdixit, quoniam ex locis in quibus periculum metuebat in loca tutiora pervenerat. [9] Locos porropraepeteset augures appellant et Ennius in Annalium primo dixit:

praepetibus sese pulcrisque locis dant.
[10] Avibus autempraepetibuscontrarias avesinferasappellari, Nigidius Figulus in libro primo Augurii Privati ita dicit: “Discrepat dextra sinistrae, praepes inferae.” [11] Ex quo est coniectarepraepetesappellatas quae altius sublimiusque volitent, [p. 110] cum differre apraepetibusNigidiusinferasdixerit.

[12] Adulescens ego Romae, cum etiamtum ad grammaticos itarem, audivi Apollinarem Sulpicium, quem inprimis sectabar, cum de iure augurio quaereretur et mentiopraepetum aviumfacta esset, Erucio Claro praefecto urbi dicere, “praepetessibi videri esse alites, quas Homerus τανυπτέρυγας appellaverit, quoniam istas potissimum augures spectarent quae ingentibus alis patulae atque porrectae praevolarent. Atque ibi hos Homeri versus dixit:

τύνη δ᾽ οἰωνοῖσι τανυπτερύγεσσι κελεύεις
πείθεσθαι, τῶν οὔ τι μετατρέπομ᾽ οὐδ᾽ ἀλεγίζω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: