previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


X

[10arg] De argumentis quae Graece ἀντιστρέφοντα appellantur, a nobisreciprocadici possunt.


INTER vitia argumentorum longe maximum esse vitium videtur quae ἀντιστρέφοντα Graeci dicunt. [2] Ea quidam e nostris non hercle nimis absurdereciprocaappellaverunt. [3] Id autem vitium accidit hoc modo, cum argumentum propositum referri contra convertique in eum potest a quo dictum est, et utrimque pariter valet; quale est pervolgatum illud quo Protagoram, sophistarum acerrimum, usum esse ferunt adversus Euathlum, discipulum suum.

[p. 406] [4] Lis namque inter eos et controversia super pacta mercede haec fuit. [5] Euathlus, adulescens dives, eloquentiae discendae causarumque orandi cupiens fuit. [6] Is in disciplinam Protagorae sese dedit daturumque promisit mercedem grandem pecuniam, quantam Protagoras petiverat, dimidiumque eius dedit iam tunc statim priusquam disceret, pepigitque ut reliquum dimidium daret quo primo die causam apud iudices orasset et vicisset. [7] Postea cum diutule auditor adsectatorque Protagorae fuisset et 1 in studio quidem facundiae abunde promovisset, causas tamen non reciperet tempusque iam longum transcurreret et facere id videretur, ne relicum mercedis daret, capit consilium Protagoras, [8] ut tum existimabat, astutum; petere institit ex pacto mercedem, litem cum Euathlo contestatur.

[9] Et cum ad iudices coniciendae consistendaeque causae gratia venissent, tum Protagoras sic exorsus est: “Disce,” inquit, “stultissime adulescens, utroque id modo fore uti reddas quod peto, sive contra te pronuntiatum erit sive pro te. [10] Nam si contra te lis data erit, merces mihi ex sententia debebitur, quia ego vicero; sin vero secundum te iudicatum erit, merces mihi ex pacto debebitur, quia tu viceris.”

[11] Ad ea respondit Euathlus: “Potui,” inquit, “huic tuae tam ancipiti captioni isse obviam, si verba non ipse facerem atque alio patrono uterer. [12] Sed maius [p. 408] mihi in ista victoria prolubium est, cum te non in causa tantum, sed in argumento quoque isto vinco. [13] Disce igitur tu quoque, magister sapientissime, utroque modo fore uti non reddam quod petis, sive contra me pronuntiatum fuerit sive pro me. [14] Nam si iudices pro causa mea senserint, nihil tibi ex sententia debebitur, quia ego vicero; sin contra me pronuntiaverint, nihil tibi ex pacto debebo, quia non vicero.”

[15] Tum iudices, dubiosum hoc inexplicabileque esse quod utrimque dicebatur rati, ne sententia sua, utramcumque in partem dicta esset, ipsa sese rescinderet, rem iniudicatam reliquerunt causamque in diem longissimam distulerunt. [16] Sic ab adulescente discipulo magister eloquentiae inclutus suo sibi argumento confutatus est et captionis versute excogitatae frustratus fuit.

1 et, added in ς.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (2):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), JUDEX
    • Smith's Bio, Evathlus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: