previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


IX

[9arg] Quid significet propriereligiosus” ; et in quae diverticula significatio istius vocabuli flexa sit; et verba Nigidii Figuli ex Commentariis eius super ea re sumpta.


NIGIDIUS FIGULUS, homo, ut ego arbitror, iuxta M. Varronem doctissimus, in undecimo Commentariorum Grammaticorum versum ex antiquo carmine refert memoria hercle dignum:
Religentem esse oportet, religiosus ne fuas,
cuius autem id carmen sit non scribit. [2] Atque in eodem loco Nigidius: “Hoc,” inquit, “inclinamentum semper huiuscemodi verborum, ut 'vinosus,' 'mulierosus,' 'religiosus,' significat copiam quandam inmodicam rei super qua dicitur. Quocirca 'religiosus' is appellabatur, qui nimia et superstitiosa religione sese alligaverat, eaque res vitio assignabatur.”

[3] Sed praeter ista quae Nigidius dicit, alio quodam diverticulo significationisreligiosuspro casto atque observanti cohibentique sese certis legibus finibusque dici coeptus. [4] Simili autem modo illa quoque vocabula, ab eadem profecta origine, diversum significare videntur, “religiosi diesetreligiosa delubra.” [5] “Religiosienimdiesdicuntur tristi omine infames inpeditique, in quibus et res divinas facere et rem quampiam novam exordiri temperandum est, quos multitudo imperitorum prave et perperamnefastosappellat. [6] Itaque [p. 340] M. Cicero in libro Epistularum nono Ad Atticum,Maiores,” inquit, “nostri funestiorem diem esse voluerunt Alliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo. Itaque alter religiosus etiamnunc dies, alter in volgus ignotus.” [7] Idem tamen M. Tullius in oratione De accusatore Constituendoreligiosa delubradicit non ominosa nec tristia, sed maiestatis venerationisque plena. [8] Masurius autem Sabinus in Commentariis quos De Indigenis composuit, “Religiosum,” inquit, “est quod propter sanctitatem aliquam remotum ac sepositum a nobis est, verbum a 'reliquendo' dictum, tamquam ' caerimoniae' a 'carendo.'” [9] Secundum hanc Sabini interpretationem templa quidem ac delubraquia horum cumulus in vituperationem non cadit, ut illorum quorum laus in modo extat 1 —, quae non volgo ac temere, sed cum castitate caerimoniaque adeundum, et reverenda et reformidanda [10] sunt magis quam involganda; sed diesreligiosidicti, quos ex contraria causa, propter ominis diritatem, relinquimus. [11] Et Terentius:

Tun, quód demrecteest. Nám, nihil esse Míhi, religio est dicere.

[p. 342] [12] Quod si, ut ait Nigidius, omnia istiusmodi inclinamenta nimium ac praeter modum significant et idcirco in culpas cadunt, utvinosus,” “mulierosus,” “morosus,” “verbosus,” “famosus,” curingeniosuset formosus " etofficiosusetspeciosus,” quae pariter ab ingenio et forma et officio et specie, 2 inclinata sunt, cur etiamdisciplinosus,” “consiliosus,” “victoriosus,” quae M. Cato ita affiguravit, cur itemfacundiosa,” quod Sempronius Asellio XIII Rerum Gestarum ita scripsit: facta sua spectare oportere, non dicta, si minus facundiosa essentcur, inquam, ista omnia numquam in culpam, sed in laudem dicuntur, quamquam haec item 3 incrementum sui nimium demonstrent? an propterea, quia illis quidem, quae supra posui, adhibendus est modus quidam necessarius? [13] Nam et gratia, si nimia atque inmodica, et mores, si multi atque varii, et verba, si perpetua atque infinita et obtundentia, et fama, si magna et inquieta et invidiosa sit, neque laudabilia neque utilia sunt; [14] ingenium autem et officium et forma et disciplina et consilium et victoria et facundia sicut ipsae virtutum [p. 344] amplitudines nullis finibus cohibentur, sed quanto maiora auctioraque sunt, multo etiam tanto laudatiora sunt.

1 quia ... extat, omitted by Madvig.

2 et specie, suggested by Hosius; Damsté would omit speciosus.

3 haec item, Hosius; haec cum, ω; quamquam aecum, Hertz.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: