previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XXVI

[26arg] Sermones 1 M. Frontonis et Favorini philosophi de generibus colorum vocabulisque eorum Graecis et Latinis; atque inibi color spadix cuiusmodi sit.


Favorinus philosophus cum ad M. Frontonem consularem pedibus aegrum visum iret, voluit me quoque ad eum secum ire. [2] Ac deinde, cum ibi aput Frontonem plerisque viris doctis praesentibus sermones de coloribus vocabulisque eorum agitarentur, quod multiplex colorum facies, appellationes autem incertae et exiguae forent, [3] “plura,” inquitsuntFavorinus, “in sensibus oculorum quam in verbis vocibusque colorum discrimina. [4] Nam, ut alias eorum inconcinnitates 2 omittamus, simplices isti rufus et viridis colores singula quidem vocabula, multas autem species differentis habent. [5] Atque eam vocum inopiam in lingua magis Latina video quam in Graeca. Quippe qui ' rufus' color a rubore quidem appellatus est, sed cum aliter rubeat ignis, aliter [p. 212] sanguis, aliter ostrum, aliter crocum, aliter aurum, 3 has singulas rufi varietates Latina oratio singulis propriisque vocabulis non demonstrat omniaque ista significat una 'ruboris' appellatione, nisi 4 cum ex ipsis rebus vocabula colorum mutuatur et ' igneum' aliquid dicit et 'flammeum' et 'sanguineum' et croceum' et 'ostrinum' et 'aureum.' [6] ' Russus ' 5 enim color et 'ruber' nimirum 6 a vocabulo ' rufi ' dicuntur neque proprietates eius omnes declarant, ξανθός autem et ἐρυθρός et πυρρός et κιρρός et φοῖνιξ habere quasdam distantias coloris rufi videntur, vel augentes eum vel remittentes vel mixta quadam specie temperantes.”

[7] Tum Fronto ad Favorinum, “Non infitias,” inquit, "imus quin lingua Graeca, quam tu videre elegisse, prolixior fusiorque sit quam nostra; sed in his tamen coloribus quibus modo dixisti denominandis, non proinde inopes sumus ut tibi videmur. [8] Non enim haec sunt sola vocabula rufum colorem demonstrantia, quae tu modo dixisti, 'russus' et 'ruber,' sed alia quoque habemus plura quam quae dicta abs te Graeca sunt; ' fulvus ' enim et flavus' et ' rubidus' et' poeniceus ' et ' rutilus' et 'luteus' et 'spadix' appellationes sunt rufi coloris, aut acuentes eum, quasi incendentes, aut cum colore viridi miscentes aut nigro infuscantes aut virenti sensim albo illuminantes. [9] Nam 'poeniceus,' quem tu Graece φοίνικα dixisti, noster est et 'rutilus' et 'spadix,' poenicei συνώνυμος, qui factus e Graeco 7 noster [p. 214] est, exuberantiam splendoremque significant ruboris, quales sunt fructus palmae arboris non admodum sole incocti, unde spadici et poeniceo nomen est; [10] enim Dorice 8 vocant avulsum e palma termitem cum fructu. [11] ' Fulvus' autem videtur de rufo atque viridi mixtus in aliis plus viridis, in aliis plus rufi habere. Sic poeta verborum diligentissimus 'fuluam' aquilam dicit et iaspidem, ' fulvos' galeros et ' fulvum' aurum et arenam ' fulvam' et ' fulvum ' leonem, sicque Ennius in Annalibus 'aere fulvo' 9 dixit. [12] Flavus' contra videtur e viridi et rufo et albo concretus; sic 'flaventes comae' et, quod mirari quosdam video, [13] frondes olearum a Vergilio ' flavae ' dicuntur, sic multo ante Pacuvius aquam 'flavam' dixit et 'fulvum' pulverem. Cuius versus, quoniam sunt iucundissimi, libens commemini:

Cédo tuum 10 pedém mi, 11 lymphis flávis fulvum ut Púlverem
Mánibus isdem, quíbus Ulixi sáepe permulsi, 12 ábluam,
Lássitudinémque minuam mánuum 13 mollitúdine.
[14] “Rubidus' autem est rufus atrior et nigrore multo inustus, 'luteus' contra rufus color est dilutior; [15] inde ei nomen quoque esse factum videtur. [16] Non igitur,” inquit, “mi Favorine, species rufi coloris plures aput Graecos quam aput nos nominantur. [p. 216] [17] Sed ne viridis quidem color pluribus a vobis vocabulis dicitur, [18] neque non potuit Vergilius, colorem equi significare viridem volens, 'caerulum' magis dicere ecum quam ' glaucum,' sed maluit verbo uti notiore Graeco quam inusitato Latino. [19] Nostris autem veteribus 'caesia' dicta est, quae a Graecis γλαυκ- ῶπις, ut Nigidius ait, de colore caeli, quasi caelia.”

[20] Postquam haec Fronto dixit, tum Favorinus scientiam rerum uberem verborumque eius elegantiam exosculatus, “Absque te,” inquit, “uno forsitan lingua profecto Graeca longe anteisset, sed tu, mi Fronto, quod in versu Homerico est, id facis:

καί νύ κεν παρέλασσας ἀμφήριστον ἔθηκας.
[21] Sed cum omnia libens audivi quae peritissime dixisti, tum maxime quod varietatem flavi coloris enarrasti fecistique ut intellegerem verba illa ex Annali quarto decimo Ennii amoenissima, quae minime intellegebam:
Verrunt extemplo placide 14 mare marmore flavo
Caeruleum, spumat sale 15 conferta rate pulsum;
[22] non enim videbatur' caeruleum 'mare cum ' marmore flavo' convenire. [23] Sed cum sit, ita ut dixisti, flavus color 16 e viridi et albo mixtus, pulcherrime prorsus spumas virentis maris 'flavom marmor' appellavit.”

1 sermonem, ω.

2 inconcinnitates,Mommsen; concinnitates, ω.

3 aliter aurum, added by J. F. Gronov.

4 nisi, added by Skutch.

5 russus, Carrio; rufus, ω.

6 nimirum, suggested by Hosius; nihil, ω; nihil ... dinoscuntur, Heraeus.

7 Graeco, J. F. Gronov; Graece, ω.

8 Dorice, suggested by Hosis; Dorici, ω.

9 fulva, Gell. xiii. 21. 14.

10 tuum, Fleckeisen; tum, ω.

11 added by Peerlkamp.

12 permulsis, ω.

13 manum, ω.

14 placide, ω.; placidum, Hertz (Parrhasius).

15 sale, Priscian; mare, MSS.

16 colore, ω..

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: