CN. MATIUS, vir eruditus, in mimiambis suis non absurde neque absone finxit “recentatur” pro eo, quod Graeci dicunt ἀνανεοῦται, id est “denuo nascitur atque iterum fit recens.” Versus, in quibus hoc verbum est, hi sunt:
Iam iam albicascit Phoebus et recentatur
Commune lumen hominibus 1 voluptatis. 2