previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XIII

[13arg] Quaesitum esse in philosophia, quidnam foret in recepto mandato rectius, idne omnino facere quod mandatum est, an nonnumquam etiam contra, si id speres ei qui mandavit utilius fore; superque ea quaestione expositae diversae sententiae.


IN officiis capiendis, censendis iudicandisque, quae καθήκοντα philosophi appellant, quaeri solet an negotio tibi dato et quid omnino faceres definite. contra quid facere debeas, si eo facto videri possit [p. 66] res eventura prosperius exque utilitate eius qui id tibi negotium mandavit. [2] Anceps quaestio et in utramque partem a prudentibus viris arbitrata est. [3] Sunt enim non pauci qui sententiam suam una in parte defixerint et re semel statuta deliberataque ab eo cuius id negotium pontificiumque esset, nequaquam putaverint contra dictum eius esse faciendum, etiamsi repentinus aliqui casus rem commodius agi posse polliceretur; ne, si spes fefellisset, culpa inpatientiae et poena indeprecabilis subeunda esset; [4] si res forte melius vertisset, dis quidem gratia habenda, sed exemplum tamen intromissum videretur, quo bene consulta consilia religione mandati soluta corrumperentur. [5] Alii existimaverunt incommoda prius quae metuenda essent, si res gesta aliter foret quam imperatum est, cum emolumento spei pensitanda esse et, si ea leviora minoraque, utilitas autem contra gravior et amplior spe quantum potest firma ostenderetur, tum posse adversum mandata fieri censuerunt, ne oblata divinitus rei bene gerendae occasio amitteretur; [6] neque timendum exemplum non parendi crediderunt, si rationes dumtaxat huiuscemodi non abessent. [7] Cumprimis autem respiciendum putaverunt ingenium naturamque illius cuia 1 res praeceptumque esset: ne ferox, durus, indomitus [p. 68] inexorabilisque sit, qualia fuerunt Postumiana imperia et Manliana. [8] Nam si tali praeceptori ratio reddenda sit, nihil faciendum esse monuerunt aliter quam praeceptum est.

[9] Instructius deliberatiusque fore arbitramur theorematium hoc de mandatis huiuscemodi obsequendis, si exemplum quoque P. Crassi Muciani, clari atque incluti viri, apposuerimus. [10] Is Crassus a Sempronio Asellione et plerisque aliis historiae Romanae scriptoribus traditur habuisse quinque rerum bonarum maxima et praecipua: quod esset ditissimus, quod nobilissimus, quod eloquentissimus, quod iuris consultissimus, quod pontifex maximus. [11] Is cum in consulatu obtineret Asiam provinciam et circumsedere oppugnareque Leucas pararet opusque esset firma atque procera trabe, qui arietem faceret quo muros eius oppidi quateret, scripsit ad magistrum ἀρχιτεκτόνων Mylattensium, 2 sociorum amicorumque populi Romani, ut ex malis duobus, quos apud eos vidisset, uter maior esset eum mittendum curaret. [12] Tum magister ἀρχιτεκτόνων 3 comperto quamobrem malum desideraret, non, uti iussus erat, maiorem, sed quem esse magis idoneum aptioremque faciendo arieti [p. 70] facilioremque portatu existimabat, minorem misit. [13] Crassus eum vocari iussit et, cum interrogasset cur non quem iusserat misisset, causis rationibusque quas dictitabat spretis, vestimenta detrahi imperavit virgisque multum cecidit, corrumpi atque dissolvi officium omne imperantis ratus. si quis ad id quod facere iussus est non obsequio debito, sed consilio non desiderato respondeat.

1 cuia, Carrio; cui ea, ω.

2 magistrum ἀρχιτεκτόνων, Capps; magistrum architectona Moleatensium, B; mag. (māg., V) G. mole (more, P) Atheniensium (attenisium, V), ω.; magistraftus (-tum, ς) Mylasensium or Mylattensium, Mommsen; ἀρχιτέκτονα Myl., Hertz; magistrum Myl., Hosius.

3 magister ἀρχιτεκτόνων, Capps; ma g (mag, P) G., ω. magister ἀρχιτεκτόνων, ς.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: