previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO


EXPERTIS invicem Parthis atque Romanis, cum Crassus et Pacorus utrimque virium mutuarum documenta fecissent, pari rursus reverentia integrata amicitia, et quidem ab ipso foedus Antonio cum 1rege percussum. [2] Sedinmensa vanitas hominisdum titulorum cupidine Araxen et Euphraten sub imaginibus suis legi concupiscit, neque causa neque 2 3 [p. 320] consilio ac ne imaginaria quidem belli indictione, quasi hoc quoque ex arte ducis esset obrepere, [3] relicta repente Syria in Parthos impetum facit. Gens praeter armorum fiduciam callida simulat trepidationem et in campos fugam. Et hic statim quasi victor sequebatur, cum subito nec magna manus ex inproviso et iam in 4fessos via sub vespere velut nimbus erupit. Missis undique sagittis duas 5 [4] legiones operuerunt. Nihil acciderat in comparationem cladis, quae in posterum diem inminebat, nisi intervenisset deum miseratio. Unus ex clade Crassiana Parthico habitu castris adequitat et salute Latine data, cum fidem ipso sermone fecisset, quid inmineret edocuit; [5] iam adfuturum cum omnibus copiis regem; irent retro peterentque montis: sic quoque hostem fortasse non defore. Atque ita secuta est minor vis hostium quam inminebat; [6] adfuit tamen. Deletae reliquae copiae forent, nisi urguentibus telis in modum grandinis quidam forte quasi docti procubuissent in genua milites, et elatis supra capita scutis caesorum speciem 6praebuissent. [7] Tunc Parthus arcus inhibuit. Dein rursus cum se 7 8 9 [p. 322] Romani extulissent, adeo res miraculo fuit, ut unus ex barbaris miserit vocemIte et bene valete, Romani! Merito vos victores fama gentium loquitur, qui Parthorum tela fugistis.’ Non minor 10ex via postea quam ab hostibus accepta clades. [8] Infesta primum siti regio, tum quibusdam salmacidae infestiores, 11novissime quae iam ab invalidis et avide hauriebantur 12noxiae etiam dulces fuere. [9] Mox et ardores per Armeniam et nives per Cappadociam et utriusque caeli subita mutatio pro pestilentia fuit. [10] Sic vix tertia parte de sedecim legionibus reliqua, cum argentum eius passim dolabris concideretur, et 13subinde inter moras mortem ab gladiatore suo flagitasset egregius imperator, tandem perfugit in Syriam, ubi incredibili quadam mentis vaecordia ferocior aliquanto factus est, quasi vicisset, quia evaserat.

1

2 gladio Vossius: claudio B: aclaudio N L.

3 equitatum toto: et que tantum totum B.

4

5

6

7 in om. B.

8 duas: suas B.

9 speciem: specie B.

10

11

12

13

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: