previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



ADSIDUI vero et anniversarii hostes ab Etruria fuere Veientes, adeo ut extraordinariam manum adversus eos promiserit privatumque gesserit bellum gens una Fabiorum. Satis superque nota clades. [2] Caesi apud Cremeram trecenti, patricius exercitus; 1 [p. 38] itaque scelerato signata 2nomine quae proficiscentes in proelium porta dimisit. [3] Sed ea clades ingentibus expiata victoriis, postquam per alios atque alios robustissima capta sunt oppida, vario quidem eventu. [4] Falisci sponte se dediderunt, crematae suo igne Fidenae, direpti funditus deletique Veientes. [5] Falisci cum obsiderentur, mira est visa fides imperatoris, nec inmerito, quod ludi magistrum, urbis proditorem, cum his quos adduxerat pueris vinctum sibi ultro remi- [6] sisset. Eam namque vir sanctus et sapiens veram sciebat esse victoriam, quae salva fide et integra dignitate pareretur. [7] Fidenae quia pares non erant ferro, ad terrorem movendum facibus armatae et discoloribus serpentium in modum vittis furiali more processerant; sed habitus ille feralis eversionis omen fuit. [8] Veî quanta res fuerit, indicat decennis obsidio. Tum primum hiematum sub pellibus, taxata stipendio hiberna, adactus miles sua sponte iure iurando ne nisi capta urbe remearet. [9] Spolia de Larte Tolumnio rege ad Feretrium triumpho reportata.3Denique non scalis nec inruptione, sed cuniculo et subterraneis dolis peractum urbis excidium. [10] Ea denique 4 5 [p. 40] visa est praedae magnitudo, cuius decima 6Apollini Pythio mitteretur, universusque populus Romanus ad direptionem urbis vocaretur. [11] Hoc tunc Veî fuere. Nunc fuisse quis meminit? Quae reliquiae? Quod vestigium? Laborat annalium fides, ut Veios fuisse credamus.

1 sed hos om. B.

2

3

4 itaque scelerato signata Koehlerus: it scel. signat B: et scel. signata N.

5 ad Feretrium triumpho reportata Iahnius: afferret triumphum reportaret B.

6

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: