BELLUM CRETICUM
Creticum bellum, si vera volumus, nos fecimus 1sola vincendi nobilem insulam cupiditas fecit. Favisse Mithridati videbatur; hoc placuit armis vindicare. [2] Primus invasit insulam Marcus Antonius cum ingenti quidem victoriae spe atque fiducia, adeo ut pluris catenas in navibus quam arma portaret. [3] Dedit itaque poenas vaecordiae. Nam plerasque naves intercepit hostis, captivaque corpora religantes velis ac funibus suspendere, ac sic velifi- 2 3 4 [p. 196] cantes triumphantem in modum Cretes portibus suis adremigaverunt. [4] Metellus deinde totam insulam igni ferroque populatus intra castella et urbes redegit, Cnoson Eleuthernan 5et, ut Graeci dicere solent, urbium matrem Cydoneam; [5] adeoque saeve in captivos consulebatur,6ut veneno se plerique conficerent, alii deditionem suam ad Pompeium absentem mitterent. [6] Et cum ille res in Asia gerens eo quoque praefectum misisset Antonium in alienam 7provinciam, inritus fuit, eoque infestior Metellus in hostes ius victoris exercuit, victisque Lasthene et Panare, Cydoneae ducibus, victor rediit. Nec quicquam tamen amplius de tam famosa victoria quam cognomen Creticum reportavit.