previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


BELLUM PUNICUM PRIMUM


Domita subactaque Italia populus Romanus prope quingentensimum annum agens, cum bona fide adolevisset, si quod est robur, si qua iuventas, tum ille vere robustus et iuvenis par 1orbi terrarum esse coepit. [2] Itamirum et incredibile dictuqui prope quingentis annis domi luctatus estadeo difficile fuerat dare Italiae caputhis ducentis annis qui secuntur Africam, Europam, Asiam, totum denique orbem terrarum bellis victoresque peragravit.


Igitur victor Italiae populus Romanus cum ad fretum usque venisset, more ignis, qui obvias 2populatus incendio silvas interveniente flumine ab- [2] rumpitur, paulisper substitit. Mox cum videret opulentissimam in proximo praedam quodam modo Italiae suae abscissam 3et quasi revolsam, adeo cupiditate eius exarsit, ut, quatenus nec mole iungi nec pontibus posset, armis belloque iungenda et ad continentem suam revocanda bello videretur. [3] Sed 4 5 6 [p. 78] ecce, ultro ipsis viam pandentibus fatis, nec occasio defuit, cum de Poenorum inpotentia foederata Siciliae civitas Messana quereretur. Adfectabat autem ut Romanus ita Poenus Siciliam, et eodem tempore paribus uterque votis ac viribus imperium orbis agitabat. [4] Igitur specie quidem socios iuvandi, re autem sollicitante praeda, quamquam territaret novitas rei, tamentanta 7in virtute fiducia estille rudis, ille pastorius populus vereque terrester ostendit nihil interesse virtutis, equis an navibus, terra an mari dimicaretur. [5] Appio Claudio consule primum fretum ingressus est fabulosis infame monstris aestuque violentum; sed adeo non est exterritus, ut illam ipsam ruentis aestus violentiam pro munere amplecteretur, 8statimque ac sine mora Hieronem Syracusanum tanta celeritate devicit, ut ille ipse prius se victum quam hostem videret fateretur. [6] [7] Duillio 9Cornelioque consulibus etiam mari congredi ausus est. Tum quidem ipsa velocitas classis conparatae victoriae auspicium fuit. Intra enim sexagesimum diem quam caesa silva fuerat centum sexaginta navium classis in anchoris stetit, ut non arte factae, sed quodam munere deorum conversae in naves atque mutatae arbores viderentur. [8] Proelii vero forma mirabilis, cum illas celeris volucrisque 10 11 12 [p. 80] hostium navis hae graves tardaeque conprehenderent. Longe illis nauticae artes, detorquere remos et ludificari fuga rostra. [9] Iniectae enim ferreae manus machinaeque validae, ante certamen multum ab hoste derisae, coactique hostes quasi in solido decernere. Victor ergo apud Liparas mersa aut fugata hostium classe primum illum maritimum egit triumphum. [10] Cuius quod gaudium fuit, cum Duillius imperator, non contentus unius diei triumpho, per vitam omnem, ubi a cena rediret, praelucere funalia et praecinere sibi tibias iussit, quasi cotidie triumpharet. [11] Prae tanta huius victoria leve damnum 13fuit alter consulum interceptus Asina Cornelius, qui simulato colloquio evocatus atque ita oppressus, fuit perfidiae Punicae documentum. [12] Calatino dictatore fere omnia praesidia Poenorum Agrigento, Drepanis, Panhormo, Eryce Lilybaeoque detraxit. [13] Trepidatum est semel circa Camerinensium saltum, sed eximia virtute Calpurni Flammae tribuni militum evasimus. Qui lecta trecentorum manu insessum ab hostibus tumulum occupavit atque moratus hostes est, 14dum exercitus omnis evaderet. [14] Ac sic pulcherrimo exitu Thermopylarum et Leonidae famam adaequavit, hoc inlustrior noster, quod 15 16 [p. 82] expeditioni tantae superfuit,17licet nihil inscripserit sanguine. [15] Lucio Cornelio Scipione consule,18cum iam Sicilia suburbana esset populi Romani provincia, serpente latius bello Sardiniam adnexamque Corsicam transiit. [16] Olbiae hic, ibi Aleriae 19urbis excidio incolas terruit, adeoque omni terra et mari Poenos purgavit, ut iam victoriae nihil nisi Africa ipsa restaret. [17] Marco Atilio Regulo duce iam in Africam navigabat bellum. Nec defuerant qui ipso Punici maris nomine ac terrore deficerent, insuper augente Nautio tribuno metum, in quem, nisi paruisset, securi destricta imperator metu mortis navigandi fecit audaciam. [18] Mox deinde ventis remisque properatum est, tantusque terror hostici adventus Poenis fuit, ut apertis paene portis Carthago caperetur. [19] Prooemium 20belli fuit civitas Clipea; prima enim a Punico litore quasi arx et specula procurrit. Et haec et trecenta amplius castella vastata sunt. [20] Nec cum hominibus, sed cum monstris quoque dimicatum est, cum quasi in vindictam Africae nata mirae magnitudinis serpens posita apud Bagradam castra vexaverit. [21] Sed omnium victor 21 22 23 24 [p. 84] Regulus cum terrorem nominis sui late circumtulisset cumque magnam vim iuventutis ducesque ipsos aut cecidisset 25aut haberet in vinculis, classemque ingenti praeda onustam et triumpho gravem in urbem praemisisset, iam ipsam, caput belli, Carthaginem urguebat obsidio ipsisque portis inhaerebat. [22] Hic paululum circumacta fortuna est, tantum ut plura essent Romanae virtutis insignia, cuius fere magnitudo calamitatibus adprobatur. [23] Nam conversis ad externa auxilia hostibus, cum Xanthippum illis ducem Lacedaemon misisset, a viro militiae peritissimo vincimurfoeda clades Romanisque usu incognitavivus in manus hostium venit fortissimus imperator. Sed ille quidem par tantae calamitati fuit; nam nec Punico carcere infractus est nec legatione suscepta. [24] Quippe diversa quam hostis mandaverat censuit, ne pax fieret, ne commutatio captivorum reciperetur. [25] Sed nec illo voluntario ad hostis suos reditu nec ultimo sive carceris seu crucis supplicio deformata maiestas; immo his omnibus admirabilior quid aliud quam victor de victoribus atque etiam, quia Carthago non cesserat, de fortuna triumphavit? Populus autem Romanus multo acrior intentiorque pro ultione Reguli quam pro victoria fuit. [26] [27] Metello igitur consule spirantibus altius Poenis et 26 [p. 86] reverso in Siciliam bello, apud Panhormum sic hostes cecidit, ut nec 27amplius eam insulam adgredi cogitarent. [28] Argumentum ingentis victoriae centum circiter elephantorum captivitas, sic quoque magna praeda, si gregem illum non bello, sed venatione cepisset. [29] Appio Claudio consule non ab hostibus, sed a dis ipsis superatus est, quorum auspicia contempserat, ibi 28statim classe demersa, ubi ille praecipitari pullos iusserat, quod pugnare ab iis vetaretur. [30] Marco Fabio Buteone consule hostium 29classem iam in Africo mari apud Aegimurum in Italiam ultro navigantem cecidit. [31] Quantus, o, tum triumphus tempestate intercidit, cum opulenta praeda classis adversis acta ventis naufragio suo Africam et Syrtis et 30omnium interiacentium 31insularum litora implevit! Magna clades, sed non sine aliqua principis populi dignitate, interceptam tempestate victoriam et triumphum perisse 32naufragio. [32] Et tamen cum Punicae praedae omnibus promontoriis insulisque fluitarent, populus Romanus et sic triumphavit. [33] Lutatio Catulo consule tandem bello finis inpositus apud insulas, quibus nomen Aegatae, nec maior alias in mari pugna. [34] Aderat quippe commeatibus, exercitu, propugnaculis, armis gravis classis et in 33 34 35 36 37 38 [p. 88] ea quasi tota Carthago; quod ipsum exitio fuit. [35] Romana classis prompta, levis, expedita et quodam genere castrensis ad similitudinem pugnae equestris sic remis quasi habenis agebatur, et in hos vel illos ictus mobilia rostra speciem viventium praeferebant. [36] Itaque momento temporis laceratae hostium rates totum inter Siciliam Sardiniamque pelagus naufragio suo operuerunt. [37] Tanta denique fuit illa victoria, ut de excindendis 39hostium moenibus non quaereretur. Supervacuum visum est in arcem murosque saevire, cum iam in mari esset deleta Carthago.

1

2

3

4 et iuvenis par Halmius: iuvenis et par B.

5 obvias N L: cunctas B.

6 abscissam L Halmius: abscisam BN.

7

8

9

10 tamen tanta Voss.: tanta tamen BNL.

11 quod velocitas navium mari iuvaretur post amplectitur add. BI.

12 Duillio: ad uilio B: diullio L: duellio I. 1 264 B.C.

13

14

15 leve damnum: leve huius proelii damnum codd.

16 est add. Iahnius.

17

18

19

20

21 ut supervixit add. B, et supervixit add. NL post superfuit.

22 consule add. Iahnius.

23 ibi Aleriae Salmasius: ibi alte B: baleriae NL: ibi ateriae I.

24 prooemium belli Iahnius: prima premium (proemium I) belli B: prima belli praemium NL.

25

26 cecidisset Iordanis cod. Polling.: coepisset B: cepisset NI. 1 250 B.C.

27

28

29

30

31

32

33 ut nec L: ut ne N: ne BI.

34 ibi IN: ab his B.

35 hostium post Aegimurum ponit BI.

36 et add. Bentleius.

37 interiacentium Bentleius: imperiagentium codd.

38 perisse om. B.

39

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: