previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


BELLUM TARENTINUM


Sequitur bellum Tarentinum, unum quidem titulo et nomine, set victoria multiplex. Hoc enim Campanos, Apulos atque Lucanos et caput belli Tarentinos, id est totam Italiam, et cum iis omnibus Pyrrhum, clarissimum Graeciae regem, una 1 [p. 58] veluti ruina pariter involvit, ut eodem tempore et Italiam consummaret et transmarinos triumphos auspicaretur. [2] Tarentus, Lacedaemoniorum opus, Calabriae quondam et Apuliae totiusque Lucaniae caput, cum magnitudine et muris portuque nobilis, [3] tum mirabilis 2situ. Quippe in ipsis Hadriani maris faucibus posita in omnis terras, Histriam, Illyricum, Epiron, Achaiam, Africam, Siciliam vela dimittit. Inminet portui ad prospectum maris positum theatrum, quod quidem causa miserae civitati fuit omnium calamitatium. [4] Ludos forte celebrabat, cum adremigantes litori Romanas classes vident, atque hostem rati emicant, sine discrimine insultant. [5] Qui enim aut unde Romani? Nec satis. Aderat sine mora querellam ferens legatio. Hanc quoque foede per obscenam turpemque dictu contumeliam violant; [6] et hinc bellum. Sed apparatus horribilis, cum tot simul populi pro Tarentinis consurgerent omnibusque vehementior Pyrrhus, qui semigraecam ex Lacedaemoniis conditoribus civitatem vindicaturus cum totis viribus Epiri, Thessaliae, Macedoniae incognitisque in id tempus elephantis mari terra, viris equis armis, addito insuper ferarum terrore veniebat. [7] Apud Heracleam Campaniae fluviumque Lirim Laevino consule prima pugna, quae tam atrox fuit ut Ferentaneae turmae praefectus Obsidius, in- 3 [p. 60] vectus in regem, turbaverit coegeritque proiectis insignibus proelio excedere. [8] Actum erat, nisi elephanti, converso in spectaculum bello, procucurrissent, quorum cum magnitudine tum deformitate et novo odore simul ac stridore consternati equi, cum incognitas sibi beluas amplius quam erant suspicarentur, fugam stragemque late dederunt. [9] In Apulia deinde apud Asculum melius dimicatum est Curio Fabricioque consulibus. Iam quippe terror beluarum exoleverat, et Gaius Numicius quartae legionis hastatus unius proboscide abscisa mori posse beluas ostenderat. [10] Itaque in ipsas pila congesta sunt, et in turres vibratae faces tota hostium agmina ardentibus ruinis operuerunt, nec alias 4cladi finis fuit quam nox dirimeret, postremusque fugientium rex ipse a satellitibus umero saucius in armis suis referretur. [11] Lucaniae suprema pugna fuit Arusinis quos vocant campis, ducibus isdem quibus superius; sed tum tota victoria. Exitum, quem datura virtus fuit, casus dedit. [12] Nam provectis in primam aciem rursus elephantis, unum ex eis pullum adacti in caput teli gravis ictus avertit; qui cum per stragem suorum recurrens stridore quereretur, mater agnovit 5 [p. 62] et quasi vindicaret exiluit, tum omnia circa quasi hostilia gravi mole permiscuit. [13] Ac sic eaedem ferae, quae primam victoriam abstulerunt, secundam parem fecerunt, tertiam sine controversia tradiderunt. [14] Nec vero tantum armis et in campo, sed consiliis quoque et domi 6cum rege Pyrrho dimicatum est. Quippe post primam victoriam intellecta vir callidus virtute Romana statim desperavit armis seque ad dolos contulit. [15] Nam interemptos cremavit, captivosque indulgenter habuit et sine pretio restituit, missisque legatis in urbem omni modo adnisus est ut facto foedere in amicitiam reciperetur. [16] Sed et bello et pace et foris et domi omnem in partem Romana virtus tum se adprobavit, nec alia magis quam Tarentina victoria ostendit populi Romani fortitudinem, senatus sapientiam, [17] ducum magnanimitatem. Quinam illi fuerunt viri quos ab elephantis primo proelio obtritos accepimus? Omnium vulnera in pectore, quidam hostibus suis morte sua conmortui, omnium in manibus ensis, et relictae in voltibus minae, et in ipsa morte ira vivebat. [18] Quod adeo Pyrrhus miratus est ut dicereto quam facile erat orbis imperium occupare, aut mihi Romanis militibus datis, aut me rege Romanis!’ Quae autem eorum in reparando 7 [p. 64] [19] exercitu festinatio? Cum Pyrrhusvideo me8inquitplane procreatum Herculis semine, cui quasi ab angue Lernaeo tot caesa hostium capita quasi de sanguine suo renascuntur.’ Qui autem ille senatus fuit, [20] cum perorante Appio Caeco pulsi cum muneribus suis ab urbe legati interrogant! regi suo, quid de hostium sede sentirent, urbem templum sibi visam, senatum regum esse concessum 9confiterentur? [21] Qui porro ipsi duces? Vel in castris, cum medicum venale regis caput offerentem Curius remisit, Fabricius oblatam sibi a rege imperii partem repudiavit; [22] vel in pace, cum Curius fictilia sua Samnitico praeferret auro, Fabricius decem pondo argenti circa Rufinum consularem virum quasi luxuriam censoria gravitate damnaret. [23] Quis ergo miretur his moribus ea virtute militum victorem 10populum Romanum 11fuisse, unoque bello Tarentino intra quadriennium maximam partem Italiae, fortissimas gentes, opulentissimas urbes uberrimasque regiones subegisse? Aut quid adeo fidem superet, [24] quam si principia belli cum exitu conferantur? Victor primo proelio Pyrrhus, tota tremente Campania Lirim Fregellasque populatus, prope captam urbem a Praenestina arce prospexit et a vicensimo 12 13 14 15 [p. 66] lapide oculos trepidae civitatis fumo ac pulvere inplevit. [25] Eodem postea bis exuto castris, bis saucio et in Graeciam suam trans mare ac terras fugato, pax et quies et tanta de opulentissimis tot gentibus spolia, ut victoriam suam Roma non caperet. [26] Nec enim temere ullus pulchrior in urbem aut speciosior triumphus intravit. [27] Ante hunc diem nihil praeter pecora Vulscorum, greges Sabinorum, carpenta Gallorum, fracta Samnitium arma vidisses: tum si captivos aspiceres, Molossi, Thessali, Macedones, Brittius, Apulus atque Lucanus; si pompam, aurum, purpura, signa, tabulae Tarentinaeque deliciae. [28] Sed nihil libentius populus Romanus aspexit quam illas, quas ita timuerat, cum turribus suis beluas, quae non sine sensu captivitatis summissis cervicibus victores equos sequebantur.

1 Ciminius: Cyminius Rehd. man. sec.: geminius BIN.

2

3 mirabilis N Iahnius: mirabili BI. 1 280 B.C.

4

5 alias Salmasius: alius codd.: citius Sauppius: ante Aldus: prius Mommsenus.

6

7 intra urbem ante cum add. codd.: dei. Iahnius.

8

9

10

11

12 video me L Voss. Rehd. Palat.: idem omne BN. '

13 concessum add. Aldus, cf. Plui. Pyrrh. 19, Liv. ix, 17, 14.

14 victorem NL: exercitum B.

15 populum romanum NL: populi romani B.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: