previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Postremus fuit omnium regum Tarquinius, cui cognomen Superbo ex moribus datum. [2] Hic regnum avitum, quod a Servio tenebatur, rapere maluit quam expectare, missisque in eum percussoribus scelere partam potestatem non melius egit quam adquisiverat. [3] Nec abhorrebat moribus uxor Tullia, quae, ut virum regem salutaret, supra cruentum patrem vecta carpento consternatos equos exegit. [4] Sed ipse in senatum caedibus, in plebem verberibus, in omnis superbia, quae crudelitate gravior est bonis, grassatus, cum saevitiam domi fatigasset, tandem in hostes conversus est. [5] Sic valida Latio oppida capta sunt, Ardea, Ocricolum, Gabii, 1Suessa Pometia. [6] Tum quoque cruentus in suos. Neque enim filium verberare dubitavit, ut simulanti trans- [7] fugam apud hostis hinc fides esset. Cui Gabiis, ut voluerat, recepto et per nuntios consulenti, quid fieri vellet, eminentia forte papaverum capita vir-gula excutiens, cum per hoc interficiendos esse principes vellet intellegi, quasi 2superbia sileret, 3respondit tamen. De manubiis captarum urbium templum erexit. [8] Quod cum inauguraretur, ceden- 4 5 6 7 [p. 24] tibus ceteris dis mira res dicitur extitisse: restitere Iuventas et Terminus. [9] Placuit vatibus contumacia 8numinum, si quidem firma omnia et aeterna pollicebantur. Sed illud horrentius, quod molientibus 9aedem in fundamentis humanum repertum est caput, nec dubitavere cuncti monstrum pulcherrimum imperii sedem caputque terrarum promit- [10] tere. Tam diu superbiam regis populus Romanus perpessus est, donec aberat 10libido; hanc ex liberis eius inportunitatem tolerare non potuit. [11] Quorum cum alter ornatissimae feminae Lucretiae stuprum intulisset, matrona dedecus ferro expiavit, imperium regibus abrogatum.

1

2

3

4 sic: si B.

5 Gabii N: gravii B.

6 quasi Titzius: qna B I: quae N L.

7 sileret Hauptius: sic codd.

8

9

10

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: