previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[19] Asclepiades ille, inter praecipuos medicorum, si unum Hippocratem excipias, ceteris princeps, primus etiam uino repperit aegris opitulari, sed dando scilicet in tempore: cuius rei obseruationem probe callebat, ut qui diligentissime animaduerteret uenarum pulsus inconditos uel praeuaros. is igitur cum forte in ciuitatem sese reciperet et rure suo suburbano rediret, aspexit in pomoeriis ciuitatis funus ingens locatum plurimos homines ingenti multitudine, qui exequias uenerant, circumstare, omnis tristissimos et obsoletissimos uestitu. propius accessit, utine cognosceret more ingenii humani, quisnam esset, quoniam percontanti nemo responderat, an uero ut ipse aliquid in illo ex arte [p. 40] deprehenderet. certe quidem iacenti homini ac prope deposito fatum attulit. iam miseri illius membra omnia aromatis perspersa, iam os ipsius unguine odoro delibutum, iam eum pollinctum, iam paene rogum paratum contemplatus enim, diligentissime quibusdam signis animaduersis, etiam atque etiam pertrectauit corpus hominis et inuenit in illo uitam latentem. confestim exclamauit uiuere hominem: procul igitur faces abicerent, procul ignes amolirentur, rogum demolirentur, cenam feralem a tumulo ad mensam referrent. murmur interea exortum; partim medico credendum dicere, partim etiam inridere medicinam. postremo propinquis etiam hominibus inuitis, quodne iam ipsi hereditatem habebant, an quod adhuc illi fidem non habebant, aegre tamen ac difficulter Asclepiades impetrauit breuem mortuo dilationem atque ita uispillonum manibus extortum uelut ab inferis postliminio domum rettulit confestimque spiritum recreauit, confestim animam in corporis latibulis delitiscentem quibusdam medicamentis prouocauit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: