previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[17] * * * Viderint, quibus mos est oggerere se et otiosis praesidibus, ut inpatientia linguae commendationem [p. 31] ingenii quaerant et adfectata amicitiae uestrae specie glorientur. utrumque enim a me, Scipio Orfite, longe abest. nam et quantulumcunque ingenium meum iam pridem pro captu suo hominibus notius est, quam ut indigeat nouae commendationis, et gratiam tuam tuorumque similium malo quam iacto, magisque sum tantae amicitiae cupitor quam gloriator, quoniam cupere nemo nisi uere putem potest, potest autem quiuis falso gloriari. ad hoc ita semper ab ineunte aeuo bonas artes sedulo colui, eamque existimationem morum ac studiorum cum in prouincia nostra tum etiam Romae penes amicos tuos quaesisse me tute ipse locupletissimus testis es, ut non minus uobis amicitia mea capessenda sit quam mihi uestra concupiscenda. quippe non prompte ueniam impertire rarenter adeundi adsiduitatem eius requirentis est, summumque argumentum amoris frequentibus delectari, cessantibus obirasci, perseuerantem celebrare, desinentem desiderare, quoniam necesse est gratam praesentiam eiusdem esse, cuius angat absentia. ceterum uox cohibita silentio perpeti non magis usui erit quam nares grauedine oppletae, aures spurcitie obseratae, oculi albugine obducti. quid si manus manicis restringantur, quid si pedes pedicis coartentur, iam rector nostri animus aut sommo soluatur aut uino mergatur aut morbo sepeliatur? profecto ut gladius usu splendescit, situ robiginat, [p. 32] ita uox in uagina silentii condita diutino torpore hebetatur. desuetudo omnibus pigritiam, pigritia ueternum parit. tragoedi adeo ni cottidie proclament, claritudo arteriis obsolescit; igitur identidem boando purgant rauim. ceterum ipsius uocis hominis exercendi cassus labor superuacaneo studio plurifariam superatur, si quidem uoce hominis et tuba rudore toruior et lyra concentu uariatior et tibia questu delectabilior et fistula susurru iucundior et bucina significatu longinquior. mitto dicere multorum animalium immeditatos sonores distinctis proprietatibus admirandos, ut est taurorum grauis mugitus, luporum acutus ululatus, elefantorum tristis barritus, equorum hilaris hinnitus nec non auium instigati clangores nec non leonum indignati fremores ceteraeque id genus uoces animalium truces ac liquidae, quas infesta rabies uel propitia uoluptas ciant. pro quibus homini uox diuinitus data angustior quidem, sed maiorem habet utilitatem mentibus quam auribus delectationem. quo magis celebrari debet frequentius usurpata, et quidem non nisi in auditorio, tanto uiro praesidente, in hac excellenti celebritate multorum eruditorum, multorum benignorum; equidem et si fidibus adprime callerem, non nisi confertos homines consectarer. in solitudine cantilauitOrpheus in siluis, inter delphinas Arion,’ quippe, si fides fabulis, Orpheus exilio desolatus, Arion nauigio praecipitatus, [p. 33] ille immanium bestiarum delenitor, hic misericordium beluarum oblectator, ambo miserrimi cantores, quia non sponte ad laudem, sed necessario ad salutem nitebantur eos ego impensius admirarer, si hominibus potius quam bestiis placuissent. auibus haec secretaria utinquam magis congruerint, merulis et lusciniis et oloribus. et merulae in remotis tesquis cantilenam pueritiae fringultiunt, lusciniae in solitudine Africana canticum adulescentiae garriunt, olores apud auios fluuios carmen senectae meditantur. enimuero qui pueris et adulescentibus et senibus utile carmen prompturus est, in mediis milibus hominum canat, ita ut hoc meum de uirtutibus Orfiti carmen est, serum quidem fortasse, sed serium, nec minus gratum quam utile Carthaginiensium pueris et iuuenibus et senibus, quos indulgentia sua praecipuus omnium proconsul subleuauit temperatoque desiderio et moderato remedio dedit pueris saturitatem, iuuenibus hilaritatem, senibus securitatem. metuo quidem, Scipio, quoniam laudes tuas attigi, ne me inpraesentiarum refrenet uel tua generosa modestia uel mea ingenua uerecundia. sed nequeo, quin ex plurimis, quae in te meritissimo admiramur, ex his plurimis quin uel paucissima attingam. uos ea mecum, ciues ab eo seruati, recognoscite.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: