[p. 16] itemque luminis eius Luna discipula nec non quinque ceterae uagantium potestates: Iouis benefica, Veneris uoluptifica, pernix Mercuri, perniciosa Saturni, Martis ignita. sunt et aliae mediae deum potestates, quas licet sentire, non datur cernere, ut Amoris ceterorumque id genus, quorum forma inuisitata, uis cognita. item in terris, utcumque prouidentiae ratio poscebat, alibi montium arduos uertices extulit, alibi camporum supinam planitiem coaequauit, itemque ubique distinxit amnium fluores, pratorum uirores, item dedit uolatus auibus, uolutus serpentibus, cursus feris, gressus hominibus.
Sol qui candentem feruido curru atque equis
flammam citatis feruido ardore explicas:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10]
* * *
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.