Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘24. Nec mora, cum cena nuptialis affluens exhibetur: accumbebat summum torum maritus, Psychen gremia suo complexus; sic et cum sua Iunone Iuppiter ac deinde per ordinem toti dei. Tunc poculum nectaris, quod vinum deorum est, Iovi quidem suus pocillator, ille rusticus puer, ceteris vero Liber ministrabat, Vulcanus cenam coquebat, Horae rosis et ceteris floribus purpurabant omnia, Gratiae
[p. 284]
spargebant balsama, Musae quoque canora personabant, Apollo cantavit ad citharam, Venus suavi musicae superingressa formosa saltavit: scaena sibi sic concinnata, ut Musae quidem chorum canerent et tibias inflarent, Satyrus et Paniscus ad fistulam dicerent. Sic rite Psyche convenit in manum Cupidinis, et nascitur illis maturo partu filia, quam Voluptatem nominamus.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.