previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. quarumque cuncto pecori cibus letalis est Talibus fatis implicitus et iam ipsam salutem recusans sponte illud venenum rosarium sumere gestiebam; sed dum cunctanter accedo decerpere, iuvenis quidam, ut mihi videbatur, hortulanus, cuius omnia prorsus holera vastaveram, tanto damno cognito, cum grandi baculo furens decurrit, arreptumque me totum plagis obtundit adusque vitae ipsius periculum, nisi tandem sapienter alioquin ipse mihi tulissent auxilium: nam lumbis elevatis in altum, pedum posterioribus [p. 148] calcibus iactatis in eum crebriter, iam mulcato graviter atque iacente contra proclive montis attigui, fuga me liberavi. Sed illico mulier quaepiam, uxor eius scilicet, simul eum prostratum et semianimem ex edito despexit, eiulabili cum plangore ad eum statim prosilit, ut sui videlicet miseratione mihi praesens crearet exitium: cuncti enim pagani, fletibus eius exciti, statim conclamant canes atque ad me laniandum rabie perciti ferrent impetum passim cohortantur. Tunc igitur procul dubio iam morti proximus, cum viderem canes et modo magnos et numera multos et ursis ac leonibus ad compugnandum idoneos in me convocatos exasperari, e re nata capto consilio, fugam desino ac me retrorsus celeri gradu rursum iri stabulum quo deverteramus recipio. At illi, canibus iam aegre cohibitis, arreptum me loro quam valido ad ansulam quandam destinatum rursum caedendo confecissent profecto, nisi dolore plagarum alvus artata crudisque illis oleribus abundans et lubrico fluxu saucia, fimo fistulatim excusso, quosdam extremi liquoris aspergine, alios putore nidoris faetidi, a meis iam quassis scapulis abegisset.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: