previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. diem ferme circa medium, cum iam flagrantia solis caleretur, in pago quodam apud notos ac familiares latronibus senes devertimus; sic enim primus aditus et sermo prolixus et oscula mutua, quamvis asino, sentire praestabant: nam et rebus eos quibusdam dorso meo depromptis munerabantur, et secretis gannitibus, quod essent latrocinio partae, videbantur indicare. Iamque nos omni sarcina levigatos in pratum proximum passim libero pastui tradidere, nec me cum asino vel equo meo compascuus coetus attinere potuit adhuc insolitum alioquin prandere faenum; sed plane pone stabulum prospectum hortulum iam fame perditus fidenter invado et, quamvis crudis holeribus, affatim tamen ventrem sagino, deosque comprecatus omnes cuncta prospectabam loca, sicubi forte conterminis in hortulis candens repperirem rosarium. Nam et ipsa solitudo iam mihi bonam fiduciam tribuebat, si devius et frutectis absconditus sumpto remedio de iumenti quadripedis incurvo gradu rursum erectus in hominem, inspectante nullo, resurgerem. 2. Ergo igitur cum in isto cogitationis salo fluctuarem, aliquanto longius video frondosi nemoris convallem [p. 146] umbrosam, cuius inter varias herbulas et laetissima virecta fulgentium rosarum mineus color renidebat: iamque apud mea non usquequaque ferina praecordia Veneris et Gratiarum lucum illum arbitrabar, cuius inter opaca secreta floris genialis regius nitor relucebat. Tunc invocato hilaro atque prospero Eventu cursu me concito proripio, ut Hercule ipse sentirem non asinum me, verum etiam equum currulem nimio velocitatis refectum. Sed agilis atque praeclarus ille conatus fortunae meae scaevitatem anteire non potuit; iam enim loco proximus non illas rosas teneras et amoenas, madidas divini roris et nectaris, quas rubi felices beatae spinae generant, at ne convallem quidem usquam, nisi tantum ripae fluvialis marginem densis arboribus saeptam video: hae arbores in lauri faciem prolixe foliatae pariunt in modum floris inodori porrectos caliculos modice punicantes, quos equidem fragrantes minime rurestri vocabulo vulgus indoctum rosas laureas appellant, 3. quarumque cuncto pecori cibus letalis est Talibus fatis implicitus et iam ipsam salutem recusans sponte illud venenum rosarium sumere gestiebam; sed dum cunctanter accedo decerpere, iuvenis quidam, ut mihi videbatur, hortulanus, cuius omnia prorsus holera vastaveram, tanto damno cognito, cum grandi baculo furens decurrit, arreptumque me totum plagis obtundit adusque vitae ipsius periculum, nisi tandem sapienter alioquin ipse mihi tulissent auxilium: nam lumbis elevatis in altum, pedum posterioribus [p. 148] calcibus iactatis in eum crebriter, iam mulcato graviter atque iacente contra proclive montis attigui, fuga me liberavi. Sed illico mulier quaepiam, uxor eius scilicet, simul eum prostratum et semianimem ex edito despexit, eiulabili cum plangore ad eum statim prosilit, ut sui videlicet miseratione mihi praesens crearet exitium: cuncti enim pagani, fletibus eius exciti, statim conclamant canes atque ad me laniandum rabie perciti ferrent impetum passim cohortantur. Tunc igitur procul dubio iam morti proximus, cum viderem canes et modo magnos et numera multos et ursis ac leonibus ad compugnandum idoneos in me convocatos exasperari, e re nata capto consilio, fugam desino ac me retrorsus celeri gradu rursum iri stabulum quo deverteramus recipio. At illi, canibus iam aegre cohibitis, arreptum me loro quam valido ad ansulam quandam destinatum rursum caedendo confecissent profecto, nisi dolore plagarum alvus artata crudisque illis oleribus abundans et lubrico fluxu saucia, fimo fistulatim excusso, quosdam extremi liquoris aspergine, alios putore nidoris faetidi, a meis iam quassis scapulis abegisset. 4. Nec mora, cum iam in meridiem prono iubare rursum nos ac praecipue me longe gravius onustum producunt illi latrones stabulo: iamque confecta bona parte itineris et viae spatio defectus et sarcinae pondere depressus ictibusque fustium fatigatus atque etiam ungulis extritis iam claudus et titubans, rivulum quendam serpentis leniter aquae propter [p. 150] insistent, subtilem occasionem feliciter nactus cogi tabam totum memet flexis scite cruribus pronum abicere, certus atque obstinatus nullis verberibus ad ingrediundum exsurgere, immo etiam paratus non fusti tantum sed machaera perfossus occumbere. Rebar enim iam me prorsus exanimatum ac debilem mereri causariam missionem, certe latrones partim impatientia morae, partim studio festinatae fugae, dorsi mei sarcinam duobus ceteris iumentis distributuros, meque in altioris vindictae vicem lupis et 5. vulturiis praedam relicturos. Sed tam bellum consilium meum praevertit sors deterrima; namque ille alius asinus, divinato et antecapto meo cogitatu, statim se mentita lassitudine cum rebus totis offudit, iacensque in mortuum non fustibus, non stimulis, ac ne cauda et auribus cruribusque undique versum elevatis temptavit exsurgere, quoad tandem fustibus, postumae spei fatigati secumque collocuti, ne tam diu mortuo, immo vero lapideo asino servientes fugam morarentur, sarcinis eius mihi equoque distributis, destricto gladio poplites eius totos amputant, ac paululum a via retractum per altissimum praeceps in vallem proximam etiam nunc spirantem praecipitant. Tunc ego miseri commilitonis fortunam cogitans statui iam dolis abiectis et fraudibus asinum me bonae frugi dominis exhibere: nam et secum eos animadverteram colloquentes, quod in proximo nobis esset habenda mansio et totius viae finis quieta eorumque esset sedes [p. 152] illa et habitatio. Clementi denique transmisso clivulo, pervenimus ad locum destinatum, ubi rebus totis exsolutis atque intus conditis, iam pondere liberatus lassitudinem vice lavacri pulvereis volutatibus digerebam. 6. Res ac tempus ipsum locorum speluncaeque illius quam latrones inhabitabant,1descriptionem exponere flagitat: nam et meum simul periclitabor ingenium, et faxo vos quoque an mente etiam sensuque fuerim asinus sedulo sentiatis. Mons horridus silvestribusque frondibus umbrosus et in primis altus fuit; huius per obliqua devexa, qua saxis asperrimis et ob id inaccessis cingitur, convalles lacunosae cavaeque nimium spinetis aggeratae et quaquaversus repositae naturalem tutelam praebentes ambiebant. De summo vertice fons afluens bullis ingentibus scaturribat, perque prona delapsus evomebat undas argenteas, iamque rivulis pluribus dispersus ac valles illas agminibus stagnantibus irrigans in modum stipati maris vel ignavi fluminis cuncta cohibebat. Insurgit speluncae, qua margines montanae desinunt, turris ardua caulae firma solidis cratibus, ovili stabulationi commoda, porrectis undique lateribus; ante fores exigui tramites vice structi parietis attenduntur: ea tu bono, certe meo periculo, latronum dixeris atria. Nec iuxta quicquam quam parva casula cannulis temere contecta, quo speculatores e numero latronum, ut postea comperi, sorte ducti noctibus excubabant. 7. Ibi cum singuli derepsissent stipatis artubus, nobis ante ipsas fores loro valido destinatis, anum quandam curvatam gravi senio, cui soli salus atque tutela tot numero iuvenum commissa videbatur, sic infesti compellant: ‘ Etiamne tu, busti cadaver extremum et 2 [p. 154] vitae dedecus primum et Orci fastidium solum, sic nobis otiosa domi residens lusitabis, nec nostris tam magnis tamque periculosis laboribus solacium de tam sera refectione tribues? Quae diebus ae noctibus nil quicquam rei quam merum saevienti ventri tuo soles aviditer ingurgitare.’ Tremens ad haec et stridens vocula pavida sic anus: ‘ At vobis, fortissimi fidelissimique mei hospitatores iuvenes, affatim cuncta suavi sapore percocta pulmenta praesto sunt, panis numerosus, vinum probe calicibus exfricatis affluentel inmissum, et ex more calida tumultuario lavacro vestra praeparata.’ In fine sermonis huius statim sese dem vestiunt, nudatique et flammae largissimae vapore recreati calidaque perfusi et oleo peruncti mensas dapibus largiter instructas accumbunt. 8. Commodum cubuerant, et ecce quidam longe plures numero iuvenes adveniunt alii, quos incunctanter adaeque latrones arbitrarere, nam et ipsi praedas aureorum argentariorumque nummorum ae vasculorum vestisque sericae et intextae filis aureis invehebant: hi simili lavacro refoti inter toros sociorum sese reponunt. Tunc sorte ducti ministerium faciunt: estur ae potatur incondite pulmentis acervatim, panibus aggeratim, poculis agminatim ingestis; clamor e ludunt, strepitu cantillant, conviciis iocantur, ae iam cetera semiferis Lapithis evantibus 3Centaurisque similia. Tune inter eos unus, qui robore ceteros antistabat, ‘Nos quideminquitMilonis Hypatini domum fortiter expugnavimus. Praeter tantam 4 [p. 156] fortunae copiam, quam nostra virtute nacti sumus, et incolumi numero castra nostra petivimus et, si quid ad rem facit, octo pedibus auctiores remeavimus. At vos qui Boeotias urbes appetistis, ipso duce vestro fortissimo Lamacho deminuti debilem numerum reduxistis, cuius salutem merito sarcinis istis quas advexistis omnibus antetulerim. Sed illum quidem utcumque nimia virtus sua peremit; inter inclitos reges ac duces proeliorum tanti viri memoria celebrabitur: enim vos bonae frugi latrones inter furta parva atque servilia timidule per balneas et aniles cellulas reptantes scrutariam facitis.’ 9. Suscipit unus ex illo posteriore numero: ‘Tune solus ignoras longe faciliores ad expugnandum domui esse maiores? Quippe quod, licet numerosa familia latis deversetur aedibus, tamen quisque magis suae saluti quam domini consulat opibus: frugi autem et solitarii homines fortunam parvam, vel certe satis amplam, dissimulanter obtectam protegunt acrius et sanguinis sui periculo muniunt. Res ipsa denique fidem sermoni meo dabit: vix enim Thebas heptapylos accessimus, quod est huic disciplinae primarium studium, sedulo fortunas inquirebamus popularium. Nec nos denique latuit Chryseros quidam imminui larius, copiosae pecuniae dominus, qui metu officiorum ac munerum publicorum magnis artibus magnam dissimulabat opulentiam: denique solus ac solitarius parva sed satis munita domuncula contentus, pannosus alioquin ac sordidus aureos folles incubabat. Ergo [p. 158] placuit ad hunc primum ferremus aditum, ut contempta pugna manus unicae nullo negotio cunctis 10. opibus otiose potiremur. Nec mora, cum noctis initio foribus eius praestolamur, quas neque sublevare neque dimoveve ac ne perfringere quidem nobis videbatur, ne vulvarum sonus cunctam viciniam nostri suscitaret exitio. Tunc itaque sublimis ille vexillariis noster Lamachus spectatae virtutis suae fiducia, qua clavi immittendae foramen patebat sensim immissa manu, claustrum evellere gestiebat: sed dudum scilicet omnium bipedum nequissimus Chryseros vigilans et singula rerum sentiens, lenem gradum et obnixum silentium tolerans paulatim arrepit, grandique clavo manum ducis nostri repente nisu fortissimo ad ostii tabulam offigit et exitiabili nexu patibulatum 5relinquens gurgustioli sui tectum ascendit atque inde contentissima voce clamitans rogansque vicinos et unumquemque proprio nomini ciens et salutis communis admonens, diffamat incendio repentino domum suam possideri: sic unusquisque proximi periculi confinio territus suppetiatum 11. decurrunt anxii. Tunc nos in ancipiti periculo constituti vel opprimendi nostri vel deserendi socii remedium e re nata validum eo volente comminiscimus: antesignani nostri partem, qua manus humerum subit, ictu per articulum medium temperato prorsus abscidimus atque ibi brachio relicto, multis laciniis offulto vulnere, ne stillae sanguinis vestigium proderent, ceterum Lamachum raptim reportamus; ac, 6 [p. 160] dum trepidi religionis urguemur gravi tumultu et instantis periculi metu terremur ad fugam, nec vel sequi propere vel remanere tuto potest vir sublimis animi virtutisque praecipuus, multis nos affatibus multisque precibus querens adhortatur per dexteram Martis, per fidem sacramenti bonum commilitonem cruciatu simul et captivitate liberaremus: cur enim manui, quae rapere et iugulare sola posset, fortem latronem supervivere? Sat se beatum qui manu socia volens occumberet. Cumque nulli nostrum spontale parricidium suadens persuadere posset, manu reliqua sumptum gladium suum diuque deosculatum, per medium pectus ictu fortissimo transadigit. Tunc nos magnanimi ducis vigore venerato corpus reliquum veste lintea diligenter convolutum mari celandum commisimus, et nunc iacet noster Lamachus elemento toto sepultus.

12. Et ille quidem dignum virtutibus suis vitae terminum posuit: enimvero Alcimus sollertibus coeptis minus 7saevum Fortunae nutum non potuit adducere: Qui cum dormientis anus perfracto tuguriolo conscendisset cubiculum superius iamque protinus oblisis faucibus interstinguere eam debuisset, prius maluit rerum singula per latiorem fenestram forinsecus nobis scilicet rapienda dispergere. Cumque iam cuncta rerum naviter emolitus nec toro quidem aniculae quiescentis parcere vellet, eaque lectulo suo devoluta vestem stragulam subductam scilicet iactare similiter destinaret, genibus eius profusa sic nequissima illa deprecatur: ‘Quid, oro, fili, paupertinas pannosasque resculas miserrimae anus donas vicinis 8 [p. 162] divitibus, quorum haec fenestra domum prospicit?’ Quo sermone callido deceptus astu, et vera quae dicta sunt credens Alcimus, verens scilicet ne et ea, quae prius miserat quaeque postea missurus foret, non sociis suis sed in alienos Lares iam certus erroris abiceret, suspendit se fenestra sagaciter perspecturus omnia, praesertim domus attiguae, ut dixerat illa, fortunas arbitraturus. Quod eum strenue quidem sed satis improvide conantem senile illud facinus quamquam invalido, repentino tamen et inopinato pulsu, nutantem ac pendulum et in prospectu alioquin attonitum praeceps inegit; qui praeter altitudinem nimiam super quendam etiam vastissimum lapidem propter iacentem reddens, perfracta diffissaque crate costarum rivos sanguinis vomens imitus, narratisque nobis quae gesta sunt, non diu cruciatus vitam evasit: quem prioris exemplo sepulturae traditum bonum secutorem Lamacho dedimus.

13. Tunc orbitatis duplici plaga petiti, iamque Thebanis conatibus abnuentes, Plataeas proximam conscendimus civitatem. Ibi famam celebrem superi quodam Demochare munus edituro gladiatorium deprehendimus: nam vir et genere primarius et opibus plurimus et liberalitate praecipuus digno fortunae suae splendore publicas voluptates instruebat. Quis tantus ingenii, quis facundiae, qui singulas species apparatus multiiugi verbis idoneis posset explicare? Gladiatores isti famosae manus, venatores illi prolatae pernicitatis, alibi noxii perdita securitate suis [p. 164] epulis bestiarum saginas instruentes; confixilis machinae sublicae, turres tabularum nexibus ad instar circumforaneae domus, floridae picturae, decora futurae venationis receptacula. Qui praeterea numerus, quae facies ferarum! Nam praecipuo studio forinsecus etiam advexerat generosa illa damnatorum capitum funera. Sed praeter ceteram speciosi muneris supellectilem totis utcumque patrimonii viribus immanis ursae comparabat numerum copiosum: nam praeter domesticis venationibus captas, praeter largis emptionibus partas, amicorum etiam donationibus variis certatim oblatas tutela sumptuosa sollicite 14. nutriebat. Nec ille tam clarus tamque splendidus publicae voluptatis apparatus invidiae noxios effugit oculos: nam diutina captivitate fatigatae simul et aestiva flagrantia maceratae, pigra etiam sessione languidae, repentina correptae pestilentia paene ad nullum redivere numerum. Passim per plateas plurimas cerneres iacere semivivorum corporum ferina naufragia: tunc vulgus ignobile, quos inculta pauperies sine delectu ciborum tenuato ventri cogit sordentia supplementa et dapes gratuitas conquirere, passim iacentes epulas accurrunt.

Tunc e re nata subtile consilium ego et iste Babulus tale comminiscimur: unam, quae ceteris sarcina corporis praevalebat, quasi cibo parandam portamus ad nostrum receptaculum eiusque probe nudatum carnibus corium, servatis sollerter totis unguibus, ipso etiam bestiae capite adusque confinium cervicis [p. 166] solido relicto, tergus omne rasura studiosa tenuamus et minuto cinere perspersum soli siccandum tradimus. Ac dum caelestis vaporis flammis examurgatur, nos interdum pulpis eius valenter saginantes, sic instanti militiae disponimus sacramentum, ut unus e numero nostro, non qui corporis adeo sed animi robore ceteris antistaret, atque is in primis voluntarius, pelle illa contectus ursae subiret effigiem, domumque Democharis illatus per opportuna noctis silentia nobis 15. ianuae faciles praestaret aditus. Nec paucos fortissimi collegii sollers species ad munus obeundum arrexerat: quorum prae ceteris Thrasyleon factionis optione delectus ancipitis machinae subivit alearn, iamque habili corio et mollitie tractabili vultu sereno sese recondit. Tunc tenui sarcimine summas oras eius adaequamus, et iuncturae rimam, licet gracilem, saetae circumfluentis densitate saepimus; ad ipsum confinium gulae, qua cervix bestiae fuerat exsecta, Thrasyleonis caput subire cogimus, parvisque respiratui circa nares et oculos datis foraminibus, fortissimum socium nostrum, prorsus bestiam factum, inmittimus caveae modico praestinatae pretio, quam constanti vigore festinus irrepsit ipse.

Ad hunc modum prioribus inchoatis, sic ad 16. reliqua fallaciae pergimus: sciscitati nomen cuiusdam Nicanoris qui genere Thracio proditus ius amicitiae summum cum illo Demochare colebat, litteras affingimus, ut venationis suae primitias bonus amicus [p. 168] videretur ornando muneri dedicasse. Iamque provecta vespera, abusi praesidio tenebrarum, Thrasyleonis caveam Demochari cum litteris illis adulterinis offerimus, qui miratus bestiae magnitudinem suique contubernalis opportuna liberalitate laetatus iubet nobis protinus gaudii sui gerulis decem aureos, ut ipse habebat, e suis loculis adnumerari. Tunc ut novitas consuevit ad repentinas visiones animos hominum pellere, multi numero mirabundi bestiam confluebant, quorum satis callenter curiosos aspectus Thrasyleon noster impetu minaci frequenter inhibebat; consonaque civium voce satis felix ac beatus Demochares ille saepe celebratus, quod post tantam cladem ferarum novo proventu quoquo modo fortunae resisteret, iubet novalibus suis confestim bestiam summa cum diligentia 17. deportari; sed suscipiens egoCaveas,’ inquamDomine, flagrantia solis et itineris spatio fatigatam coetui multarum et, ut audio, non recte valentium committere ferarum. Quin potius domus tuae patulum ac perflabilem locum, immo et lacu aliquo conterminum refrigerantemque prospicis? An ignoras hoc genus bestiae lucos consitos et specus roridos et fontes amoenos semper incubare?’ Talibus monitis Demochares perterritus numerumque perditorum secum recensens, non difficulter assensus, ut ex arbitrio nostro caveam locaremus facile permisit. ‘ Sed et nosinquamIpsi parati sumus hic ibidem pro [p. 170] cavea ista excubare noctes, ut aestus et vexationis incommodo bestiae fatigatae et cibum tempestivum et potum solitum accuratius offeramus.’ ‘Nihil indigemus labore isto vestro;’ respondit illeIam paene tota familia per diutinam consuetudinem nutriendis ursis exercitata est.’

18. Post haec valefacto discessimus et portam civitatis egressi monumentum quoddam conspicamur procul a via remoto et abdito loco positum. Ibi capulos carie et vetustate semitectos, quis inhabitabant pulverei et iam cinerosi mortui, passim ad futurae praedae receptacula reseramus et, ex disciplina sectae servati noctis inlunio tempore, quo somnus obvius impetu primo corda mortalium validius invadit ac premit, cohortem nostram gladiis armatam ante ipsas fores Democharis velut expilationis vadimonium sistimus. Nec setius Thrasyleon, examussim capto noctis latrocinali momento, prorepit cavea statimque custodes, qui propter sopiti quiescebant omnes ad unum, moi etiam ianitorem ipsum gladio conficit, clavique subtracta fores ianuae repandit nobisque prompte convolantibus et domus alveo receptis demonstrat horreum ubi vespera sagaciter argentum copiosum recondi viderat. Quo protinus perfracto confertae manus violentia, iubeo singulos commilitonum asportari quantum quisque poterat auri vel argenti, et in illi! aedibus fidelissimorum mortuorum occultare propere rursumque concito gradu recurrentes sarcinas iterare: quod enim ex usu foret omnium, me solum [p. 172] resistentem pro domus limine cuncta rerum exploraturum sollicite dum redirent; nam et facies ursae mediis aedibus discurrentis ad proterrendos, si qui de familia forte evigilassent, videbatur opportuna. Quis enim, quamuis fortis et intrepidus, immani forma tantae bestiae noctu praesertim visitata, non se ad fugam statim concitaret, non obdito cellae pessulo pavens et trepidus sese cohiberet?

19. His omnibus salubri consilio recte dispositis occurrit scaevus eventus: namque dum reduces socios nostros suspensus opperior, quidam servulus, strepitu scilicet divinitus inquietus, proserpit leniter visaque bestia, quae libere discurrens totis aedibus commeabat, premens obnixum silentium vestigium suum replicat et utcumque cunctis in domo visa pronuntiat. Nec mora, cum numerosae familiae frequentia domus tota completur: taedis, lucernis, cereis, sebaciis, et ceteris nocturni luminis instrumentis clarescunt tenebrae; nec inermis quisquam de tanta copia processit, sed singuli fustibus, lanceis, destrictis denique gladiis armati muniunt aditus. Nec secus canes etiam venaticos, auritos illos et horricomes ad comprimendam bestiam cohortantur.

20. Tunc ego, sensim gliscente adhuc illo tumultu, retrogradi fuga domo facesso sed plane Thrasyleonem mire canibus repugnantem, latens pone ianuam ipse, prospicio: quamquam enim vitae metas ultimas obiret, non tamen sui nostrique vel pristinae virtutis oblitus iam faucibus ipsis hiantis Cerberi reluctabat: scaenam denique quam sponte sumpserat cum anima retinens, nunc fugiens, nunc resistens, [p. 174] variis corporis sui schemis ac motibus tandem domo prolapsus est. Nec tamen, quamvis publica potitus libertate, salutem fuga quaerere potuit, quippe cuncti canes de proximo angiportu satis feri satisque copiosi venaticis illis, qui commodum domo similiter insequentes processerant, se obmiscent agminatim Miserum funestumque spectamen aspexi, Thrasyleonem nostrum catervis canum saevientium cinctum atque obsessum multisque numero morsibus laniatum. Denique tanti doloris impatiens populi circumfluentis turbelis immisceor, et in quo solo poteram celatum auxilium bono ferre commilitoni, sic indaginis principes dehortabar: ‘O grandeinquamEt extremum flagitium, magnam et vere pretiosam 21. perdimus bestiam.’ Nec tamen nostri sermonis artes infelicissimo profuerunt iuveni, quippe quidam procurrens e domo procerus et validus incunctanter lanceam mediis iniecit ursae praecordiis nec secus alius et ecce plurimi iam timore discusso certatim gladios etiam de proximo congerunt: enimvero Thrasyleon egregium decus nostrae factionis, tandem immortalitate digno illo spiritu expugnato, magis quam patientia neque clamore ac ne ululatu quidem fidem sacramenti prodidit, sed iam morsibus laceratus ferroque laniatus, obnixo mugitu et ferino fremitu praesentem casum generoso vigore tolerans gloriam sibi reservavit, vitam fato reddidit. Tanto tamen terrore tantaque formidine coetum illum turbaverat, ut usque diluculum, immo et in multum diem nemo quisquam fuerit ausus quamvis iacentem bestiam vel digito contingere, nisi tandem pigre ac timide quidam. lanius paulo fidentior, utero bestiae [p. 176] resecto, ursae magnificum despoliavit latronem. Sic etiam Thrasyleon nobis perivit sed a gloria non perivit. Confestim itaque constrictis sarcinis illis, quas nobis servaverant fideles mortui, Plataeae terminos concito gradu deserentes, istud apud nostros animos identidem reputabamus, merito nullam fidem in vita nostra repperiri, quod ad manes iam et mortuos odia perfidiae nostrae demigrarit. Sic onere vecturae simul et asperitate9viae toti fatigati, tribus comitum desideratis, istas quas videtis praedas adveximus.

22. Post istum sermonis terminum poculis aureis memoriae defunctorum commilitonum vino mero libant, dehinc canticis quibusdam Marti deo blanditi paululum conquiescunt. Enim nobis anus illa recens hordeum affatim et sine ulla mensura largita est, ut equus quidem meus tanta copia et quidem solus potitus saliares se cenasse cenas 10crederet: ego vero, qui numquam alias hordeum cibatus ni minutatum et diutina coquitatione iurulentum semper eserim,11rimatus angulum quo panes reliquiae totius multitudinis congestae fuerant, fauces diutina fame saucias et araneantes valenter exerceo. Et ecce nocte promota latrones expergiti castra commovent instructique varie, partim gladiis armati, partim12in Lemures reformati, concito se gradu proripiunt. Nec me tamen instanter ac fortiter manducantem 13 14 15 16 [p. 178] vel somnus imminens impedire potuit; et quamquam prius, cum essem Lucius, unico vel secundo pane contentus mensa decederem, tunc ventri tam profundo serviens iam ferme tertium qualum rumigabam. Huic me operi attonitum 23. clara lux oppressit: tandem itaque asinali verecundia ductus, aegerrime tamen digrediens rivulo proximo sitim lenio. Nec mora, cum latrones ultro anxii atque solliciti remeant, nullam quidem prorsus sarcinam vel omnino, licet vilem, laciniam ferentes sed tantum gladiis totis,17totis manibus, immo factionis suae cunctis viribus unicam virginem filo liberalem et, ut matronatus eius indicabat, summatem regionis, puellam mehercules et asino tali concupiscendam, maerentem et crines cum veste sua lacerantem advehebant. Eam simul intrantes 18speluncam verbisque quae dolebat minora facientes sic alloquuntur: ‘Tu quidem salutis et pudicitiae secura brevem patientiam nostro compendio tribue, quos ad istam sectam paupertatis necessitas adegit. Parentes autem tui de tanto suarum divitiarum cumulo, quamquam satis cupidi, tamen sine mora parabunt scilicet idoneam sui sanguinis redemptionem.’ 24. His et his similibus blateratis nequicquam dolor sedatur puellae. Quidni, quae inter genua sua deposito capite sine modo flebat? At illi 19 20 [p. 180] introvocatae anui praecipiunt assidens eam blando quantum posset solaretur alloquio, seque ad sectae sueta conferunt. Nec tamen puella quivit ullis aniculae sermonibus ab inceptis fletibus avocari, sed altius eiulans sese et assiduis singultibus ilia quatiens mihi etiam lacrimas excussit, ac sicAn egoinquitMisera, tali domo, tanta familia, tam caris vernulis tam sanctis parentibus desolata et infelicis rapinae praeda et mancipium effecta, inque isto saxeo carcere serviliter clausa et omnibus deliciis, quis inuata atque innutrita sum, privata, sub incerto salutis et carnificinae laniena, inter tot ac tales latrones et horrendum gladiatorum populum, vel fictum desinere vel omnino vivere potero?’ Lamentata sic, et animi dolore et faucium tundore et corporis lassitudine iam fatigata,25. marcentes oculos demisit ad soporem; at commodum conniverat nec diu, cum repente lymphatico ritu somno recussa est 21longeque vehementius afflictare sese et pectus etiam palmis infestis tundere et faciem illam luculentam verberare incipit, et aniculae quamquam instantissime causas novi et instaurati maeroris requirenti sic assuspirans altius infit: ‘Em nunc certe, nunc maxime funditus perii, nunc spei salutiferae renuntiavi: laqueus aut gladius aut certe praecipitium procul dubio capessendum est.’ Ad haec anus iratior dicere eam saeviore iam vultu iubebat quid malum22fleret vel quid repente postliminio pressae quietis lamentationes licentiosas 23 24 [p. 182] refricaret: ‘NimiruminquitTanto compendio tuae redemptionis defraudare iuvenes meos destinas quod si pergis ulterius, iam faxo lacrimis istis, quas parvi pendere latrones consuerunt, insuper habitis viva exurare.’ 26. Tali puella sermone deterrita, manuque eius exosculata, ‘ParceinquitMi parens, et durissimo casui meo, pietatis humanae memor, subsiste paululum; nec enim, ut reor, aevo longiore maturatae tibi in ista sancta canitie miseratio prorsus exaruit. Specta denique scaenam meae calamitatis: speciosus adulescens inter suos principales, quem filium publicum omnia sibi civitas cooptavit, meus alioquin consobrinus, tantulo triennio maior in aetate, qui mecum primis ab annis nutritus et adultus individuo contubernio domusculae, immo vero cubiculi torique sanctae caritatis affectione mutuo mihi pigneratus, votisque nuptialibus pacto iugali pridem destinatus, consensu parentum tabulis etiam maritus nuncupatus, ad nuptias officio frequenti cognatorum et affinium stipatus templis et aedibus publicis victimas immolabat: domus tota lauris obsita, taedis lucida constrepebat hymenaeum. Tunc me gremio suo mater infelix tolerans mundo nuptiali decenter ornabat, mellitisque saviis crebriter ingestis iam spem futuram liberorum votis anxiis propagabat, cum irruptionis subitae gladiatorum impetus ad belli faciem saeviens, nudis et infestis mucronibus coruscans; non caedi, non rapinae manus afferunt, sed denso conglobatoque cuneo cubiculum nostrum inuadunt protinus: nec ullo de familiaribus nostris repugnante ac ne tantillum quidem resistente, miseram, exanimem saevo pavore, trepidam25de 26 [p. 184] medio matris gremio rapuere. Sic ad instar Athracidis 27et Protesilai dispectae disturbataeque nuptiae.

27. Sed ecce saevissimo somnio mihi nunc etiam redintegratur, immo vero cumulatur infortunium meum: nam visa sum mihi de domo, de thalamo, de cubiculo, de toro denique ipso violenter extracta per solitudines avias infortunatissimi mariti nomen invocare, eumque, ut primum meis amplexibus viduatus est, adhuc unguentis madidum, coronis floridum consequi vestigio me pedibus fugientem alienis: utque clamore percito formosae raptum uxoris conquerens populi testatur auxilium, quidam de latronibus importunae persecutionis indignatione permotus saxo grandi pro pedibus arrepto misellum iuvenem maritum meum percussum interemit: talis aspectus atrocitate perterrita somno funesto pavens excussa sum.

Tunc fletibus eius assuspirans anus sic incipit: ‘Bono animo esto, mi herilis, nec vanis somniorum figmentis terreare: nam praeter quod diurnae quietis imagines falsae perhibentur, tunc etiam nocturnae visiones contrarios eventus nonnunquam pronuntiant. Denique flere et vapulare et nonnunquam iugulari lucrosum prosperumque proventum nuntiant, contra ridere et mellitis dulciolis ventrem saginare vel in voluptatem Veneriam convenire tristitiae animi, languori corporis damnisque ceteris anxiatum iri praedicant. Sed ego te narrationibus lepidis anilibusque fabulis protinus avocabo ;

et incipit: ‘28. Erant in quadam civitate rex et regina: hi tres numero filias forma conspicuas habuere, sed maiores quidem natu, quamvis gratissima specie, idonee tamen celebrari posse laudibus humanis credebantur, 28 [p. 186] at vero puellae iunioris tam praecipua, tam praeclari pulchritudo nec exprimi ac ne sufficienter quidem laudari sermonis humani penuria poterat. Multi denique civium et advenae copiosi, quos eximii spectacula rumor studiosa celebritate congregabat, inaccessae formositatis admiratione stupidi et admoventes oribus suis dexteram primore digito in erectum pollicem residente ut ipsam prorsus deam Venerem venerabantur religiosis adoptionibus. Iamque proximas civitates et attiguas regiones fama pervaserat deam, quam caerulum profundum pelagi peperit et ros spumantem fluctuum educavit, iam numinis sui passuri tributa venia in mediis conversari populi coetibus, vel certe rursum novo caelestium stillarum germine noni maria, sed terras Venerem aliam, virginali flore praeditam, 29. pullulasse. Sic immensum procedit in dies opinio, sic insulas iam proxumas et terrae plusculum provinciasque plurimas fama porrecta pervagatur: iam multi mortalium longis itineribus atque altissimis maris meatibus ad saeculi specimen gloriosum confluebant: Paphon nemo, Cnidon nemo ac ne ipsa quidem Cythera ad conspectum deae Veneris [p. 188] navigabant. Sacra diae praetereuntur, templa deformantur, pulvinaria proteruntur,29caerimoniae negleguntur; incoronata simulacra et arae viduae frigido cinere» foedatae. Puellae supplicatur, et in humanis vultibus deae tantae numina placantur, et in matutino progressu virginis victimis et epulis Veneris absentis nomen propitiatur, iamque per plateas commeantem populi frequenter floribus sertis et solutis apprecantur.

Haec honorum caelestium ad puellae mortalis: cultum immodica translatio verae Veneris vehementer incendit animos, et impatiens indignationis capite quassanti fremens altius, sic secum disserit: 30.En rerum naturae prisca parens, en elementorum origo initialis, en orbis totius alma Venus, quae cum mortali puella partiario maiestatis honore tractor et nomen meum caelo conditum terrenis sordibus profanatur! Nimirum communi numinis piamento vicariae venerationis incertum sustinebo, et imaginem meam circumferet puella moritura. Frustra me pastor ille, cuius iustitiam fidemque magnus comprobavit Iupiter, ob eximiam speciem tantis praetulit deabus. Sed non adeo gaudens ista, quaecumque est, meos honores usurpaverit: iam faxo 30 [p. 190] huius etiam ipsius illicitae formositatis paeniteat.’ Et vocat confestim puerum suum pinnatum illum et satis temerarium, qui malis suis moribus contempta disciplina publica, flammis et sagittis armatus per alienas domos nocte discurrens et omnium matrimonia corrumpens impune committit tanta flagitia, et nihil prorsus boni facit. Hunc, quamquam genuina licentia procacem, verbis quoque insuper stimulat et perducit ad illam civitatem et Psychenhoc enim 31. nomine puella nuncupabaturcoram ostendit et tota illa perlata de formositatis aemulatione fabula, gemens ac fremens indignationePer ego teinquitMaternae caritatis foedera deprecor, per tuae sagittae dulcia vulnera, per flammae istius mellitas uredines, vindictam tuae parenti sed plenam tribue et in pulchritudinem contumacem severiter31vindica, idque unum et prae omnibus unicum volens effice virgo ista amore flagrantissimo teneatur hominis extremi, quem et dignitatis et patrimonii simul ei incolumitatis ipsius Fortuna damnavit, tamque infimi ut per totum orbem non inveniat miseriae suae comparem.’ Sic effata, et osculis hiantibus filium diu ac pressule saviata proximas oras reflui litoris petit, plantisque roseis vibrantium fluctuum summo rore calcato, ecce iam profundum32maris sudo resedit vertice, et, ipsum quod incipit velle, et statim, quasi pridem praeceperit, non moratur marinum 33 34 [p. 192] obsequium. Adsunt Nerei filiae chorum canentes, et Portunus caerulis barbis hispidus, et gravis piscoso sinu Salacia, et auriga parvulus delphini Palaemon iam passim maria persultantes Tritonum catervae; hic concha sonaci leniter buccinat, ille serico tegmina flagrantiae solis obsistit inimici, alius sub oculis dominae speculum progerit, curru biiuges alii subnatant. Talis ad Oceanum pergentem Venerem comitatur exercitus.

32. Interea Psyche cum sua sibi perspicua pulchritudine nullum decoris sui fructum percipit. Spectatur ab omnibus, laudatur ab omnibus, nec quisquam, non rex, non regius, nec de plebe saltem cupiens eius nuptiarum petitor accedit: mirantur quidem divinam speciem, sed ut simulacrum fabre politum mirantur omnes. Olim duae maiores sorores, quarum temperatam formositatem nulli diffamarant populi, procis regibus desponsae iam beatas nuptias adeptae sed Psyche virgo vidua domi residens deflet desertam suam solitudinem, aegra corporis, animi saucia, et quamvis gentibus totis complacitam odit in se suam formositatem.

Sic infortunatissimae filiae miserrimus pater,suspectatis caelestibus odiis et irae superum metuens, dei Milesii vetustissimum percontatur oraculum et a tanto numine precibus et victimis ingratae virgini petit nuptias et maritum. Sed Apollo, quamquam [p. 194] Graecus et Ionicus, propter Milesiae conditorem sic Latina sorte respondit: 33.Montis in excelsi scopulo, rex, siste puellam Ornatam mundo funerei thalami: Nec speres generum mortali stirpe creatum, Sed saevum atque ferum vipereumque malum, Quod pinnis volitans super aethera cuncta fatigat Flammaque et ferro singula debilitat; Quod tremit ipse Iovis, quo numina terrificantur, Fluminaque horrescunt et Stygiae tenebrae.’ Rex, olim beatus, affatu sanctae vaticinationis accepto pigens tristisque retro domum pergit suaeque coniugi praecepta sortis enodat infaustae. Maeretur, fletur, lamentatur diebus plusculis: sed dirae sortis iam urget taeter effectus, iam feralium nuptiarum miserrimae virgini choragium struitur, iam taedae lumen atrae fuliginis cinere marcescit, et sonus tibiae zygiae mutatur in querulum Lydii modum, cantusque laetus hymenaei lugubri finitur ululatu, et puella nuptura deterget lacrimas ipso suo flammeo. Sic affectae domus triste fatum cuncta etiam civitas congemebat, luctuque publico confestim congruens edicitur iustitium.

34. Sed monitis caelestibus parendi necessitas misellam Psychen ad destinatam poenam efflagitabat: perfectis igitur feralis thalami cum summo maerore sollemnibus toto prosequente populo vivum producitur funus et lacrimosa Psyche comitatur non nuptias [p. 196] sed exequias suas. Ac dum maesti parentes et tanto malo perciti nefarium facinus perficere cunctantur, ipsa illa filia talibus eos adhortatur vocibus: ‘Quid infelicem senectam fletu diutino cruciatis? Quid spiritum vestrum, qui magis meus est, crebris eiulatibus fatigatis? Quid lacrimis inefficacibus ora mihi veneranda foedatis? Quid laceratis in vestris oculis mea lumina? Quid canitiem scinditis? Quid pectora, quid ubera sancta tunditis? Haec erunt vobis egregiae formositatis meae praeclara praemia? Invidiae nefariae letali plaga percussi sero sentitis. Cum gentes et populi celebrarent nos divinis honoribus, cum novam me Venerem ore consono nuncuparent, tunc dolere, tunc flere, tunc me iam quasi peremptam lugere debuistis: iam sentio, iam video solo me nomine Veneris perisse. Ducite me, et cui sors addixit scopulo sistite: festino felices istas nuptias obire, festino generosum illum maritum meum videre. Quid differo? Quid detrecto venientem 35. qui totius orbis exitio natus est?’ Sic profata virgo conticuit ingressuque iam valido pompae populi prosequentis sese miscuit. Itur ad constitutum scopulum montis ardui, cuius in summo cacumine statutam puellam cuncti deserunt, taedasque nuptiales, quibus praeluxerant, ibidem lacrimis suis extinctas relinquentes deiectis capitibus domuitionem parant, et miseri quidem parentes eius tanta clade defessi clausae domus abstrusi tenebris perpetuae nocti sese [p. 198] dedidere. Psychen autem paventem ac trepidam et in ipso scopuli vertice deflentem mitis aura molliter spirantis Zephyri, vibratis hinc inde laciniis et reflato sinu, sensim levatam suo tranquillo spiritui vehens paulatim per devexa rupis excelsae, vallis subditae florentis caespitis gremio leniter delapsam reclinat.

[p. 200]

1

2 The MSS have the present inhabitant. The imperfect, as Oudendorp saw, seems to be required

3

4 Nic. Heinsius' ingenious emendation for the meaningless ebcinibus or tebainibus of the MSS.

5

6 MSS patibulum. The emendation is variously ascribed to Scaliger or Vulcanius.

7

8 MSS eum. Minus is Bluemner's suggestion.

9

10

11

12

13 Vulcanius' emendation for the MSS' aspere.

14 Luetjohann's emendation, slightly changed by van der Vliet. The best MS has salies secenas, with a lacuna of about five letters after the last word.

15 The whole of this passage is very corrupt in the M SS. The text as pirnted gives the sense required, by suppling qui and ni.

16 This partim is not in the MSS, and was supplied by Elmenhorst; but an m ater armati seems to show that it was once there and had dropped out.

17

18

19 The first totis is not in the MSS. It was Löfstedt's suggestion to supply it after gladiis.

20 Bursian's correction of the MSS' intra.

21

22

23 Something seems to be lost in the MSS after recussa. Luetjohann's est is the simplest insertion.

24 It is quite possibly right to put commas before and after malum, and to translate: ‘ Why was she weeping, the plaguey thing?’

25

26 Oudendorp's suggestion for the MSS' trepido.

27

28 So Beroaldus for the MSS' Attidis.

29

30 Salmasius' correction of the MSS' proferuntur.

31

32

33 The MSS have reverenter, which does not make very good sense. The alteration is due to Brant.

34 The MSS and older editions had profundi, in which case the

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: