previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[92] Haec, ut dico, tabulis ipsis docebo. fors fuat an ne sic quidem credat Aemilianus sola trecenta milia nummum scripta eorumque repetitionem filiis Pudentillae pacto datam. cape sis ipse tu manibus tuis tabulas istas, da impulsori tuo Rufino: legat, pudeat illum tumidi animi sui et ambitiosae mendicitatis; quippe ipse egens, nudus [p. 101] CCCC milibus nummum a creditore acceptis filiam dotauit, Pudentilla locuples femina trecentis milibus dotis fuit contenta et maritum habet, et multis saepe et ingentibus dotibus spretis, inani nomine tantulae dotis contentum, ceterum praeter uxorem suam nihil computantem, omnem supellectilem cunctasque diuitias in concordia coniugii et mutuo amore ponentem. quamquam quis omnium uel exigue rerum peritus culpare auderet, si mulier uidua et mediocri forma, at non aetate mediocri, nubere uolens longa dote et molli condicione inuitasset iuuenem neque corpore neque animo neque fortuna paenitendum? uirgo formosa etsi sit oppido pauper, tamen habunde dotata est; affert quippe ad maritum nouum animi indolem, pulchritudinis gratiam, floris rudimentum. ipsa uirginitatis commendatio iure meritoque omnibus maritis acceptissima est; nam quodcumque aliud in dotem acceperis, potes, cum libuit, ne sis beneficio obstrictus, omne ut acceperas retribuere, pecuniam renumerare, mancipia restituere, domo demigrare, praediis cedere: sola uirginitas cum semel accepta est, reddi nequitur, sola apud maritum ex rebus dotalibus remanet. uidua autem qualis nuptiis uenit, talis diuortio digreditur; nihil affert inreposcibile, sed uenit iam ab alio praeflorata, certe tibi ad quae uelis minime docilis, non minus suspectans nouam domum quam ipsa iam ob unum diuortium suspectanda, siue illa morte amisit maritum, ut scaeui ominis mulier et infausti coniugii minime appetenda, seu repudio digressa est, utramuis [p. 102] habens culpam mulier, quae aut tam intolerabilis fuit, ut repudiaretur, aut tam insolens, ut repudiaret. ob haec et alia uiduae dote aucta procos sollicitant. quod Pudentilla quoque in alio marito fecisset, si philosophum spernentem dotis non repperisset.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: