Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[88]
Habes, Aemiliane, causam totam, cur tabulae nubtiales
inter me ac Pudentillam non in oppido sint, sed in uilla
suburbana consignatae: ne quinquaginta milia nummum
denuo profundenda essent nec tecum aut apud te cenandum.
estne causa idonea? miror tamen, quod tu am uillam
tantopere abhorreas, qui plerumque rure uersere. lex
quidem Iulia de maritandis ordinibus nusquam sui ad
hunc modum interdicit: ‘uxorem in uilla ne ducito;’
immo si uerum uelis, uxor ad prolem multo auspicatius
in uilla quam in oppido ducitur, in solo uberi quam in
loco sterili, in agri cespite quam in fori silice. mater
futura in ipso materno sinu nubat, in segete adulta,
super fecundam glebam, uel enim sub ulmo marita cubet,
in ipso gremio terrae matris, inter suboles herbarum et
propagines uitium et arborum germina. ibi et ille celeberrimus in comoediis uersus de proximo congruit: παίδων
ἐπ᾽ ἀρότῳ γνησίων ἐπὶ σπορᾷ. Romanorum etiam maioribus [p. 97]
Quintis et Serranis et multis aliis similibus non
modo uxores, uerum etiam consulatus et dictaturae in
agris offerebantur. cohibebam me in tam prolixo loco,
ne tibi gratum faciam, si uillam laudauero.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.