previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[85] Cur autem praeterita conqueror, cum non sint minus acerba praesentia? hocusque a uobis miserum istum puerum deprauatum, ut matris suae epistulas quas putat amatorias pro tribunali procons(ulari) recitet apud uirum sanctissimum Cl(audium) Maximum, ante has imp(eratoris) [p. 93] Pii statuas filius matri suae pudenda exprobret stupra et amores obiectet? quis tam est mitis quin exacerbescat? tune, ultime, parentis tuae animum in istis scrutaris, oculos obseruas, suspiritus numeras, adfectiones exploras, tabulas intercipis, amorem reuincis? tune, quid in cubiculo agat, perquiris, ne mater tua non dico amatrix, sed ne omnino femina aestimetur. nihilne tu in ea cogitas nisi unam parentis religionem? o infelix uterum tuum, Pudentilla, o sterilitas liberis potior, o infausti decem menses, o ingrati XIIII anni uiduitatis! uipera, ut audio, exeso matris utero in lucem proserpit atque ita parricidio gignitur: at enim tibi a filio iam adulto acerbiores morsus uiuenti et uidenti offeruntur. silentium tuum laniatur, pudor tuus carpitur, pectus tuum foditur, uiscera intima protrahuntur. hascine gratias bonus filius matri rependis ob datam uitam, ob adquisitam hereditatem, ob XIIII annorum longas alimonias? hiscine te patruus disciplinis erudiuit, ut, si compertum habeas filios tibi similes futuros, non audeas ducere uxorem? est ille poetae uersus non ignotus: ‘odi puerulos praecoqui sapientia,’ sed enim malitia praecoqui puerum quis non auersetur atque oderit, cum uideat uelut monstrum quoddam prius robustum scelere quam tempore, ante nocentem quam potentem, uiridi pueritia, cana malitia? uel potius hoc magis noxium, [p. 94] quod cum uenia perniciosus est et nondum poenae, iam iniuriae sufficitiniuriae dico? immo enim sceleri aduersum parentem nefando, immani, impetibili.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: