Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[80]
postremo quid uis, sanam an insanam fuisse, dum scriberet?
sanam dices? nihil ergo erat magicis artibus passa.
insanam respondebis? nesciit ergo quid scribserit, eoque
ei fides non habenda est; immo etiam, si fuisset insana,
insanam se esse nescisset. nam ut absurde facit qui
tacere se dicit, quod ibidem dicendo tacere sese non tacet [p. 88]
et ipsa professione quod profitetur infirmat, ita uel magis
hoc repugnat: ‘ego insanio,’ quod uerum non est, nisi
sciens dicit; porro sanus est, qui scit quid sit insania,
quippe insania scire se non potest, non magis quam
caecitas se uidere. igitur Pudentilla compos mentis fuit,
si compotem mentis se non putabat. possum, si uelim,
pluribus, sed mitto dialectica. ipsas litteras longe aliud
clamantis et quasi dedita opera ad iudicium istud praeparatas et accommodatas recitabo. accipe tu et lege,
usque dum ego interloquar.—
Sustine paulisper quae secuntur; nam ad deuerticulum
rei uentum est. adhuc enim, Maxime, quantum equidem
animaduerti, nusquam mulier magiam nominauit, sed
ordinem repetiuit eundem, quem ego paulo prius, de longa
uiduitate, de remedio ualetudinis, de uoluntate nubendi,
de meis laudibus, quas ex Pontiano cognouerat, de suasu
ipsius, ut mihi potissimum nuberet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.