Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[71]
Satis puto ex histis posse cuiuis liquere Pudentillam
non meis carminibus ab obstinata uiduitate compulsam,
sed olim sua sponte a nubendo non alienam utiquam
me fortasse prae ceteris maluisse. quae electio tam grauis
feminae cur mihi crimini potius quam honori danda sit,
non reperio, nisi tamen miror quod Aemilianus et Rufinus
id iudicium mulieris aegre ferant, cum hi, qui Pudentillam
in matrimonium petiuerunt, aequo animo patiantur me
sibi praelatum. quod quidem illa ut faceret, filio suo
potius quam animo obsecuta est. ita factum nec Aemilianus poterit negare. nam Pontianus acceptis litteris
matris confestim Romam aduolauit metuens, ne si quem
auarum uirum nacta esset, omnia, ut saepe fit, in mariti [p. 79]
domum conferret. ea sollicitudo non mediocriter animum
angebat, omnes illi fratrique diuitiarum spes in facultatibus matris sitae erant. auus modicum reliquerat, mater
sestertium quadragies possidebat, ex quo sane aliquantam
pecuniam nullis tabulis, sed, ut aequum erat, mera fide
acceptam filiis debebat. hunc ille timorem mussitabat;
aduersari propalam non audebat, ne uideretur diffidere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.