Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[70]
Scripsistine haec, Aemiliane, quae lecta sunt? ‘nubere
illam uelle et debere scio, sed quem eligat nescio.’ recte
tu quidem: nesciebas; Pudentilla enim tibi, cuius infestam
malignitatem probe norat, de ipsa re tantum, ceterum de
petitore nihil fatebatur. at tu dum eam putas etiamnum
Claro fratri tuo denubturam, falsa spe inductus filio quoque eius Pontiano auctor adsentiendi fuisti. igitur si
Claro nubsisset, homini rusticano et decrepito seni, sponte
eam diceres sine ulla magia iam olim nubturisse: quoniam
iuuenem talem qualem dicitis elegit, coactam fecisse ais,
ceterum semper nubtias aspernatam. nescisti, improbe,
epistulam tuam de ista re teneri, nescisti te tuomet testimonio conuictum iri. quam tamen epistolam Pudentilla [p. 78]
testem et indicem tuae uoluntatis, ut quae te leuem et
mutabilem nec minus mendacem et inpudentem sciret,
maluit retinere quam mittere. ceterum ipsa de ea re
Pontiano suo Romam scripsit, etiam causas consilii sui
plene allegauit. dixit illa omnia de ualetudine: nihil
praeterea esse, cur amplius deberet obdurare, hereditatem
auitam longa uiduitate cum despectu salutis suae quaesisse, eandem summa industria auxisse; iam deum uoluntate ipsum uxori, fratrem eius uirili togae idoneos esse;
tandem aliquando se quoque paterentur solitudinis suae
et aegritudini subuenire; ceterum de pietate sua et supremo
iudicio nihil metuerent; qualis uidua eis fuerit, talem
nuptam futuram. recitari iubebo exemplum epistolae huius
ad filium missae.—
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.