Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[63]
Tertium mendacium uestrum fuit macilentam uel
omnino euisceratam formam diri cadaueris fabricatam, [p. 70]
prorsus horribilem et larualem. quodsi compertum habebatis tam enuidens signum magiae, cur mihi ut exhiberem
non denuntiastis? an ut possetis in rem absentem libere
mentiri? cuius tamen falsi facultas opportunitate quadam
meae consuetudinis uobis adempta est. nam morem mihi
habeo, quoquo eam, simulacrum alicuius dei inter libellos
conditum gestare eique diebus festis ture et mero et aliquando uictimas supplicare. dudum ergo cum audirem
sceletum perquam impudenti mendacio dictitari, iussi,
curriculo iret aliquis et ex hospitio meo Mercuriolum
afferret, quem mihi Saturninus iste Oeae fabricatus est.
cedo tu eum, uideant, teneant, considerent. em uobis,
quem scelestus ille sceletum nominabat. auditisne reclamationem omnium qui adsunt? auditisne mendacii uestri
damnationem? non uos tot calumniarum tandem dispudet?
hiccine est sceletus, haeccine est larua, hoccine est quod
appellitabatis daemonium? magicumne istud an sollemne
et commune simulacrum est? accipe quaeso, Maxime, et
contemplare; bene tam puris et tam piis manibus tuis
traditur res consecrata. em uide, quam facies eius decora
et suci palaestrici plena sit, quam hilaris dei uultus, ut
decenter utrimque lanugo malis deserpat, ut in capite
crispatus capillus sub imo pillei umbraculo appareat, quam
lepide super tempora pares pinnulae emineant, quam autem
festiue circa humeros uestis substricta sit. hunc qui sceletum audet dicere, profecto ille simulacra deorum nulla [p. 71]
uidet aut omnia neglegit; hunc denique qui laruam putat,
ipse est laruans.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.