Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[62]
Haec ut dico omnia audisti. praeterea a filio Capitolinae probissimo adulescente, qui praesens est, sciscitante
te eadem dicta sunt: Pontianum loculos petisse, Pontianum
Saturnino artifici detulisse. etiam illud non negatur,
Pontianum a Saturnino perfectum sigillum recepisse, postea
mihi dono dedisse. his omnibus palam atque aperte probatis quid omnino superest, in quo suspicio aliqua magiae
delitescat? immo quid omnino est, quod uos manifesti
mendacii non reuincat? occulte fabricatum esse dixistis
quod Pontianus splendidissimus eques fieri curauit, quod
Saturninus uir grauis et probe inter suos cognitus in taberna
sua sedens propalam exculpsit, quod ornatissima matrona
munere suo adiuuit, quod et futurum et factum multi cum
seruorum tum amicorum qui ad me uentitabant scierunt.
lignum a me toto oppido et quidem oppido quaesitum non
piguit uos commentiri, quem quem afuisse in eo tempore
scitis, quem iussisse fieri qualicumque materia probatum est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.