previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[53] Quin etiamquod praeteriisunt quae fatearis nescire, et eadem rursus, quasi scias, criminaris. ais enim me habuisse quaedam sudariolo inuoluta apud lares Pontiani. ea inuoluta quae et cuius modi fuerint, nescisse te confiteris, neque praeterea quemquam esse qui uiderit; tamen illa contendis instrumenta magiae fuisse. nemo tibi blandiatur, Aemiliane: non est in accusando uersutia ac ne impudentia quidem, ne tu arbitreris. quid igitur? furor infelix acerbi animi et misera insania crudae senectutis. his enim paene uerbis cum tam graui et perspicaci iudice egisti: ‘habuit Apuleius quaepiam linteolo inuoluta apud lares Pontiani. haec quoniam ignoro quae fuerint, iccirco magica fuisse contendo. crede igitur mihi quod dico, quia id dico quod nescio.’ o pulchra argumenta et aperte crimen reuincentia. ‘hoc fuit, quoniam quid [p. 59] fuerit ignoro.’ solus repertus es, Aemiliane, qui scias etiam illa quae nescis; tantum super omnis stultitia euectus es, quippe qui sollertissimi et acerrimi philosophorum ne is quidem confidendum esse aiunt quae uidemus, at tu de illis quoque adfirmas, quae neque conspexisti umquam neque audisti. Pontianus si uiueret atque eum interrogares, quae fuerint in illo inuolucro, nescire se responderet. libertus eccille, qui clauis eius loci in hodiernum habet et a uobis stat, numquam se ait inspexisse, quanquam ipse aperiret utpote promus librorum, qui illic erant conditi, paene cotidie et clauderet, saepe nobiscum, multo saepius solus intraret, linteum in mensa positum cerneret sine ullo sigillo, sine uinculo. quidni enim? magicae res in eo occultabantur: eo neglegentius adseruabam, sed enim libere scrutandum et inspiciendum, si liberet, etiam auferendum temere exponebam, alienae custodiae commendabam, alieno arbitrio permittebam. quid igitur inpraesentiarum uis tibi credi? quodne Pontianus nescierit, qui indiuiduo contubernio mecum uixit, id te scire, quem numquam uiderim nisi pro tribunali? an quod libertus adsiduus, cui omnis facultas inspiciendi fuit, quod is libertus non uiderit, te qui numquam eo accesseris uidisse? denique ut, quod non uidisti, id tale fuerit, quale dicis: atqui, stulte, si hodie illud sudariolum tu intercepisses, quicquid ex eo promeres, ego magicum negarem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: