Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5]
De eloquentia uero, si qua mihi fuisset, neque mirum
neque inuidiosum deberet uideri, si ab ineunte aeuo unis
studiis litterarum ex summis uiribus deditus omnibus aliis
spretis uoluptatibus ad hoc aeui haud sciam anne super
omnis homines impenso labore diuque noctuque cum despectu et dispendio bonae valetudinis eam quaesissem.
sed nihil ab eloquentia metuant, quam ego, si quid omnino promoui, potius spero quam praesto. sane quidem,
si uerum est quod Statium Caecilium in suis poematibus
scripsisse dicunt, innocentiam eloquentiam esse, ego uero
profiteor ista ratione ac praefero me nemini omnium de [p. 6]
eloquentia concessurum. quis enim me hoc quidem pacto
eloquentior uiuat, quippe qui nihil unquam cogitaui quod
eloqui non auderem? eundem me aio facundissimum esse,
nam omne peccatum semper nefas habui; eundem disertissimum, quod nullum meum factum uel dictum extet,
de quo disserere publice non possim ita, ut iam de uorsibus dissertabo quos a me factos quasi pudendos protulerunt, cum quidem me animaduertisti cum risu illis
suscensentem, quod eos absone et indocte pronuntiarent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.