Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[45]
XIIII seruos quos postulasti exhibeo. cur illis ad quaestionem nihil uteris? unum puerum atque eum caducum
requiris, quem olim abesse pariter mecum scis. quae
alia est euidentior calumnia? XIIII serui petitu tuo adsunt, eos dissimulas; unus puerulus abest, eum insimulas.
postremo quid uis? puta Thallum adesse: uis probare
eum praesente me concidisse? ultro confiteor. carmine id
factum dicis? hoc puer nescit, ego non factum reuinco;
nam caducum esse puerum nec tu audebis negare. cur
ergo carmini potius quam morbo attribuatur eius ruina?
an euenire non potuit, ut forte praesente me idem pateretur, quod saepe alias multis praesentibus? quod si
magnum putarem caducum deicere, quid opus carmine fuit,
cum incensus gagates lapis, ut apud physicos lego, pulchre
et facile hunc morbum exploret, cuius odore etiam in
uenaliciis uulgo sanitatem aut morbum uenalium experiantur? etiam orbis a figulo circumactus non difficile
eiusdem ualetudinis hominem uertigine sui corripit, ita
spectaculum rotationis eius animum saucium debilitat; ac
multo plus ad caducose consternendos figulus ualet quam [p. 52]
magus. tu frustra postulasti, ut seruos exhiberem: ego
non de nihilo postulo ut nomines, quinam testes huic
piaculari sacro adfuerint, cum ego ruentem Thallum impellerem. unum omnino nominas puerulum illum Sicinium Pudentem, cuius me nomine accusas; is enim adfuisse se dicit; cuius pueritia etsi nihil ad religionem
refragaretur, tamen accusatio fidem deroget. facilius
fuit, Aemiliane, ac multo grauius, tete ut ipsum diceres interfuisse et ex eo sacro coepisse dementire potius
quam totum negotium quasi ludicrum pueris donares.
puer cecidit, puer uidit: num etiam puer aliqui incantauit?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.