previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[38] Audisti, Maxime, quorum pleraque scilicet legeras apud antiquos philosophorum. et memento de solis piscibus haec uolumina a me conscripta, qui eorum coitu progignantur, qui ex limo coalescant, quotiens et quid anni cuiusque eorum generis feminae subentant, mares suriant, quibus membris et causis discrerit natura uiuiparos eorum et ouiparosita enim Latine appello quae Graeci ζῳοτόκα et ᾠοτόκαet, ne operose animalium genitum pergam, deinde de differentia et uictu et membris et aetatibus ceterisque plurimis scitu quidem necessariis, sed in iudicio alienis. pauca etiam de Latinis scribtis meis ad eandem peritiam pertinentibus legi iubebo, in quibus animaduertes cum memorabiles res et cognitu raras, tum nomina etiam Romanis inusitata et in hodiernum quod sciam infecta, ea tamen nomina labore meo et studio ita de Graecis [p. 43] prouenire, ut tamen Latina moneta percussa sint. uel dicant nobis, Aemiliane, patroni tui, ubi legerint Latine haec pronuntiata uocabula. de solis aquatilibus dicam nec cetera animalia nisi in communibus differentis attingam. ausculta igitur quae dicam. iam me clamabis magica nomina Aegyptio uel Babylonico ritu percensere: σελάχεια, μαλάκεια, μαλακόστρακα, χονδράκανθα, ὀστρακόδερμα, καρχαρόδοντα, ἀμφίβια, λεπιδωτά, φολιδωτά, δερμόπτερα, στεγανόποδα, μονήρη, συναγελαστικάpossum etiam pergere; sed non est operae in istis diem terere, ut sit mihi tempus adgredi ad cetera. haec interim quae dixi pauca recita Latine a me enuntiata.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: