Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[34]
Hic etiam pro sua grauitate uitio mihi uortebat, quod
me nec sordidiora dicere honeste pigeret. at ego illi contra
iustius exprobrarim, quod qui eloquentiae patrocinium
uulgo profiteatur etiam honesta dictu sordide blateret ac
saepe in rebus nequaquam difficilibus fringultiat uel omnino [p. 39]
commutescat. cedo enim, si ego de Veneris statua nihil
dixissem neque interfeminium nominassem, quibus tandem
uerbis accusasses crimen illud tam stultitiae quam linguae
tuae congruens? an quicquam stultius quam ex nominum
propinquitate uim similem rerum coniectam? et fortasse
an peracute repperisse uobis uidebamini, ut quaesisse me
fingeretis ad illecebras magicas duo haec marina, ueretillam et uirginal; disce enim nomina rerum Latina, quae
propterea uarie nominaui, ut denuo instructus accuses.
memento tamen tam ridiculum argumentum fore desiderata
ad res uenerias marina obscena, quam si dicas marinum
pectinem comendo capillo quaesitum uel aucupandis uolantibus piscem accipitrem aut uenandis apris piscem apriculam aut eliciendis mortuis marina caluaria. respondeo
igitur ad hunc uestrum locum non minus insulse quam
absurde commentum, me hasce nugas marinas et quiscilias
litoralis neque pretio neque gratis quaesisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.