Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[29]
Nunc, ut institui, proficiscar ad omnia Aemiliani
huiusce deliramenta orsus ab eo, quod ad suspicionem
magiae quasi ualidissimum in principio dici animaduertisti,
nonnulla me piscium genera per quosdam piscatores pretio
quaesisse. utrum igitur horum ad suspectandam magian [p. 33]
ualet? quodne piscatores mihi piscem quaesierunt? (scilicet
ergo phrygionibus aut fabris negotium istud dandum fuisse
atque ita opera cuiusque artis permutanda, si uellem calumniis uestris uitare, ut faber mihi piscem euerreret, ut
piscator mutuo lignum dedolaret.) an ex eo intellexistis
maleficio quaeri pisciculos, quod pretio quaerebantur?
(credo, si conuiuio uellem, gratis quaesissem.) quin igitur
etiam ex aliis plerisque me arguitis? nam saepe numero
et uinum et holus et pomum et panem pretio mutaui.
eo pacto cuppedinariis omnibus famem decernis; quis enim
ab illis obsonare audebit, si quidem statuitur omnia edulia
quae depenso parantur non cenae, sed magiae desiderari?
quod si nihil remanet suspicionis, neque in piscatoribus
mercede inuitatis ad quod solent, ad piscem capiundum,
(quos tamen nullos ad testimonium produxere, quippe qui
nulli fuerunt), neque in ipso pretio rei uenalis (cuius
tamen quantitatem nullam taxauere, ne, si mediocre pretium dixissent, contemneretur, si plurimum, non crederetur)
—si in his, ut dico, nulla suspicio est: respondeat mihi
Aemilianus, quo proximo signo ad accusationem magiae
sit inductus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.