previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[27] uerum haec ferme communi quodam errore imperitorum philosophis obiectantur, ut partim eorum qui corporum causas meras et simplicis rimantur irreligiosos putent eoque aiant deos abnuere, ut Anaxagoram et Leucippum et Democritum et Epicurum ceterosque rerum naturae patronos, partim autem, qui prouidentiam mundi curiosius uestigant et impensius deos celebrant, eos uero uulgo magos nominent, quasi facere etiam sciant quae sciant fieri, ut olim fuere Epimenides et Orpheus et Pythagoras et Ostanes, ac dein similiter suspectata Empedocli catharmoe, Socrati daemonion, Platonis τὸ ἀγαθόν. gratulor igitur mihi, cum et ego tot ac tantis uiris adnumeror. [p. 31]

Ceterum ea quae ab illis ad ostendendum crimen obiecta sunt uana et inepta simpliciter uereor, ne ideo tantum crimina putes, quod obiecta sunt. ‘curinquitpiscium quaedam genera quaesisti?’ quasi id cognitionis gratia philosopho facere non liceat, quod luxurioso gulae causa liceret. ‘cur mulier libera tibi nupsit post annos XIII uiduitatis?’ quasi non magis mirandum sit quod tot annis non nubserit. ‘cur prius, quam tibi nuberet, scripsit nescio quid in epistula quod sibi uidebatur?’ quasi quisquam debeat causas alienae sententiae reddere. ‘at enim maior natu non est iuuenem aspernata.’ igitur hoc ipsum argumentum est nihil opus magia fuisse, ut nubere uellet mulier uiro, uidua caelibi, maior iuniori. iam et illa similia: ‘habet quiddam Apuleius domi quod sancte colit:’ quasi non id potius crimen sit, quod colas non habere. ‘cecidit praesente Apuleio puer.’ quid enim, si iuuenis, quid, si etiam senex adsistente me corruisset uel morbo corporis impeditus uel lubrico soli prolapsus? hiscine argumentis magian probatis, casu pueruli et matrimonio mulieris et obsonio piscium?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: