Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[23]
Quod si haec exempla nihili putas ac me non ad causam agundam, uerum ad censum disserundum uocasti, ne
quid tu rerum mearum nescias, si tamen nescis, profiteor
mihi ac fratri meo relictum a patre 〈HS XX〉 paulo secus, idque a me longa peregrinatione et diutinis studiis
et crebris liberalitatibus modice imminutum. nam et amicorum plerisque opem tuli et magistris plurimis gratiam
retuli, quorundam etiam filias dote auxi; neque enim
dubitassem equidem uel uniuersum patrimonium impendere, ut acquirerem mihi quod maius est contemptu
patrimonii. tu uero, Aemiliane, et id genus homines uti
tu es inculti et agrestes, tanti re uera estis quantum
habetis, ut arbor infecunda et infelix, quae nullum fructum
ex sese gignit, tanti est in pretio, quanti lignum eius in
trunco. at tamen parce postea, Aemiliane, paupertatem
cuipiam obiectare, qui nuper usque agellum Zarathensem,
quem tibi unicum pater tuus reliquerat, solus uno asello
ad tempestiuum imbrem triduo exarabas. neque enim diu
est, cum te crebrae mortes propinquorum immeritis hereditatibus fulserunt, unde tibi potius quam ob istam teterrimam faciem Charon nomen est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.