Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Ea autem ductio, quae per fistulas plumbeas est futura, hanc habebit expeditionem. quodsi caput habeat libramenta ad moenia montesque medii non fuerint altiores, ut possint interpellare, sed intervalla, necesse est substruere ad libramenta, quemadmodum in rivis et canalibus. sin autem non longa erit circumitio, circumductionibus, sin autem valles erunt perpetuae, in declinato loco cursus dirigentur. cum venerint ad imum, non alte substruitur, ut sit libramentum quam longissimum; hoc autem erit venter, quod Graeci appellant Κοιλίαν. deinde cum venerit adversus clivum, ex longo spatio ventris leniter tumescit, ut exprimatur in altitudinem summi clivi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.