Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Tetrachorda autem sunt quinque: primum gravissimum, quod graece dicitur ὕπατον, secundum medianum, quod appellatur μέσον, tertium coniunctum, quod συνημμένον dicitur, quartum disiunctum, quod διεζευγμένον nominatur, quintum, quod est acutissimum, graece ὑπερβόλαιον dicitur. concentus, quos natura hominis modulari potest, graece quae συμφωνίαι dicuntur, sunt sex: diatessaron, diapente, diapason, et disdiatessaron, et disdiapente, et disdiapason.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.