This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Mathematici vero contra disputantes ea re perfectum dixerunt esse numerum qui sex dicitur, quod is numerus habet partitiones eorum rationibus sex numero convenientes sic: sextantem unum, trientes duo, semissem tria, besem quem δίμοιρον dicunt quattuor, quintarium quem πεντάμοιρον dicunt quinque, perfectum sex. cum ad duplicationem crescat, supra sex adiecto asse ἔφεκτον; cum facta sunt octo, quod est tertia adiecta, tertiarium alterum, qui ἐπίτριτος dicitur; dimidia adiecta cum facta sunt novem, sesquialterum, qui ἡμιόλιος appellatur; duabus partibus additis et decusis facto bes alterum, quem ἐπιδίμοιρον vocitant; in undecim numero quod adiecti sunt quinque, quintarium, quem ἐπίπεμπτον dicunt; duodecim autem, quod ex duobus numeris simplicibus est effectus, διπλάσιονα.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.