previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



DE IIS QVI INFIMO LOCO NATI MENDACIO SE CLARISSIMIS FAMILIIS INSERERE CONATI SVNT

Sed tolerabilis haec et uni tantum modo anceps temeritas. quod sequitur inpudentiae genus nec ferendum ullo modo periculique cum priuatim tum etiam publice late patentis.


Nam ut Equitium Firmo Piceno monstrum ueniens, relatum iam in huiusce libri superiore parte, praeteream, cuius in amplectendo Ti. Graccho patre euidens mendacium turbulento uulgi errore, amplissima tribunatus potestate uallatum est, Herophilus ocularius medicus C. Marium VII consulem auum sibi uindicando ita se extudit, ut et coloniae se ueteranorum complures et municipia splendida collegiaque fere omnia patronum adoptarent. quin etiam cum C. Caesar Cn. Pompeio adulescente in Hispania oppresso populum in hortis suis admisisset, proximo intercolumnio paene pari studio frequentiae salutatus est. quod nisi diuinae Caesaris uires huic erubescendae procellae obstitissent, simile uulnus res publica excepisset atque in Equitio acceperat. ceterum decreto eius extra Italiam relegatus, postquam ille caelo receptus est, in urbem rediit et consilium interficiendi senatus capere sustinuit. quo nomine iussu patrum necatus in carcere seras prompti animi ad omne moliendum scelus poenas pependit.


Ne diui quidem Augusti etiam nunc terras regentis excellentissimum numen intemptatum ab hoc iniuriae genere. extitit qui clarissimae ac sanctissimae sororis eius Octauiae utero se genitum fingere auderet, propter summam autem inbecillitatem corporis ab eo, cui datus erat, perinde atque ipsius filium retentum, subiecto in locum suum proprio filio, diceret, uidelicet ut eodem tempore sanctissimi penates et ueri sanguinis memoria spoliarentur et falsi sordida contagione inquinarentur. sed dum plenis inpudentiae uelis ad summum audaciae gradum fertur, imperio Augusti remo publicae triremis adfixus est.


Repertus est etiam qui se diceret esse Q. Sertorii filium, quem ut agnosceret uxor eius nulla ui conpelli potuit.


Quid Trebellius Calca, quam adseueranter se Clodium tulit! et quidem dum de bonis eius contendit, in centumuirale iudicium adeo fauorabilis descendit, ut uix iustis et aequis sententiis consternatio populi ullum relinqueret locum. in illa tamen quaestione neque calumniae petitoris neque uiolentiae plebis iudicantium religio cessit.


Multo fortius ille, qui Cornelio Sulla rerum potiente in domum Cn. Asini Dionis inrupit filiumque eius patriis penatibus expulit uociferando non illum, sed se Dione esse procreatum. uerum postquam a Sullana uiolentia Caesariana aequitas rem publicam reduxit, gubernacula Romani imperii iustiore principe obtinente in publica custodia spiritum posuit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: