previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



QVI QVAE IN ALIIS VINDICARANT IPSI COMMISERVNT

Ne illos quidem latere patiamur, qui quae in aliis uindicarant ipsi commiserunt.


C. Licinius cognomine Hoplomachus a praetore postulauit ut patri suo bonis tamquam ea dissipanti interdiceretur, et quidem quod petierat impetrauit, sed ipse paruo post tempore mortuo sene amplam ab eo relictam pecuniam festinanter consumpsit. a uicissitudine poenae afuit, quoniam hereditatem absumere quam heredem maluit tollere.


C. autem Marius, cum magnum et salutarem rei publicae ciuem in L. Saturnino opprimendo egisset, a quo in modum uexilli pilleum seruituti ad arma capienda ostentatum erat, L. Sulla cum exercitu in urbem inrumpente ad auxilium seruorum pilleo sublato confugit. itaque, dum facinus quod punierat imitatur, alterum Marium, a quo adfligeretur, inuenit.


C. uero Licinius Stolo, cuius beneficio plebi petendi consulatus potestas facta est, cum lege sanxisset ne quis amplius quingenta agri iugera possideret, ipse mille conparauit dissimulandique criminis gratia dimidiam partem filio emancipauit. quam ob causam a. M. Popilio Laenate accusatus primus sua lege cecidit ac docuit nihil aliud praecipi debere, nisi quod prius quisque sibi imperauerit.


Q. autem Varius propter obscurum ius ciuitatis Hybrida cognominatus tribunus pl. legem aduersus intercessionem collegarum perrogauit, quae iubebat quaeri quorum dolo malo socii ad arma ire coacti essent, magna cum clade rei publicae: sociale enim prius, deinde ciuile bellum excitauit. sed dum ante pestiferum tribunum pl. quam certum ciuem agit, sua lex eum domesticis laqueis constrictum absumpsit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (3):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PILL´EUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PO´NTIFEX
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: