Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
chapter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Sequitur hunc Syphax rex, consimilem fortunae iniquitatem expertus, quem amicum hinc Roma per Scipionem, illinc Karthago per Hasdrubalem ultro petitum ad penates deos eius uenerat. ceterum eo claritatis euectus, ut ualidissimorum populorum tantum non arbiter uictoriae existeret, parui temporis interiecta mora catenatus a Laelio legato ad Scipionem imperatorem pertractus est, cuiusque dexteram regio insidens solio adroganti manu attigerat, eius genibus supplex procubuit. Caduca nimirum et fragilia puerilibusque consentanea crepundiis sunt ista, quae uires atque opes humanae uocantur. adfluunt subito, repente dilabuntur, nullo in loco, nulla in persona stabilibus nixa radicibus consistunt, sed incertissimo flatu fortunae huc atque illuc acta quos sublime extulerunt inprouiso recussu destitutos profundo cladium miserabiliter inmergunt. itaque neque existimari neque dici debent bona, quae, ut inflictorum malorum amaritudine desiderium sui duplicent, ...
Valerius Maximus. Factorvm et Dictorvm Memorabilivm, Libri Novem. Karl Friedrich Kempf. Leipsig. Teubner. 1888. Keyboarding.
The Mellon Foundation provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.