previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



DE MVTATIONE MORVM AVT FORTVNAE

Multum animis hominum et fiduciae adicere et sollicitudinis detrahere potest morum ac fortunae in claris uiris recognita mutatio, siue nostros status siue proximorum ingenia contemplemur: nam cum aliorum fortunas spectando ex condicione abiecta atque contempta emersisse claritatem uideamus, quid aberit quin et ipsi meliora de nobis semper cogitemus, memores stultum esse perpetuae infelicitatis se praedamnare spemque, quae etiam incerta recte fouetur, interdum certam in desperationem conuertere?


Manlius Torquatus adeo hebetis atque obtunsi cordis inter initia iuuentae existimatus, ut a patre L. Manlio amplissimo uiro, quia et domesticis et rei publicae usibus inutilis uidebatur, rus relegatus agresti opere fatigaretur, postmodum patrem reum iudiciali periculo liberauit, filium uictorem, quod aduersus imperium suum cum hoste manum conseruerat, securi percussit, patriam Latino tumultu fessam speciosissimo triumpho recreauit, in hoc, credo, ne fortunae nubilo adulescentiae contemptu perfusus, quo senectutis eius decus lucidius enitesceret.


Scipio autem Africanus superior, quem di immortales nasci uoluerunt, ut esset in quo uirtus se per omnes numeros hominibus efficaciter ostenderet, solutioris uitae primos adulescentiae annos egisse fertur, remotos quidem a luxuriae crimine, sed tamen Punicis tropaeis, deuictae Karthaginis ceruicibus inposito iugo teneriores.


C. quoque Valerius Flaccus secundi Punici belli temporibus luxu perditam adulescentiam inchoauit. ceterum a P. Licinio pontifice maximo flamen factus, quo facilius a uitiis recederet, ad curam sacrorum et caerimoniarum conuerso animo, usus duce frugalitatis religione, quantum prius luxuriae fuerat exemplum, tantum postea modestiae et sanctitatis specimen euasit.


Nihil Q. Fabio Maximo, qui Gallica uictoria cognomen Allobrogici sibimet ac posteris peperit, adulescente magis infame, nihil eodem sene ornatius aut speciosius illo saeculo nostra ciuitas habuit.


Quis ignorat Q. Catuli auctoritatem in maximo clarissimorum uirorum prouentu excelsum gradum obtinuisse? cuius si superior aetas reuoluatur, multi lusus, multae deliciae reperiantur. quae quidem ei inpedimento non fuerunt quo minus patriae princeps existeret, nomenque eius in Capitolino fastigio fulgeret ac uirtute ciuile bellum ingenti motu oriens sepeliret.


L. uero Sulla usque ad quaesturae suae comitia uitam libidine, uino, ludicrae artis amore inquinatam perduxit. quapropter C. Marius consul moleste tulisse traditur, quod sibi asperrimum in Africa bellum gerenti tam delicatus quaestor sorte obuenisset. eiusdem uirtus quasi perruptis et disiectis nequitiae, qua obsidebatur, claustris catenas Iugurthae manibus iniecit, Mitridatem conpescuit, socialis belli fluctus repressit, Cinnae dominationem fregit eumque, qui se in Africa quaestorem fastidierat, ipsam illam prouinciam proscriptum et exulem petere coegit. quae tam diuersa tamque inter se contraria si quis apud animum suum attentiore conparatione expendere uelit, duos in uno homine Sullas fuisse crediderit, turpem adulescentulum et uirum, dicerem fortem, nisi ipse se felicem appellari maluisset.


Atque ut nobilitati, beneficio paenitentiae se ipsam admonitae respicere, altiora modo suo sperare ausos subtexamus, T. Aufidius, cum Asiatici publici exiguam admodum particulam habuisset, postea totam Asiam proconsulari imperio obtinuit. nec indignati sunt socii eius parere fascibus, quem aliena tribunalia adulantem uiderant. gessit etiam se integerrime atque splendidissime. quo quidem modo demonstrauit pristinum quaestum suum fortunae, praesens uero dignitatis incrementum moribus ipsius inputari debere.


At P. Rupilius non publicanum in Sicilia egit, sed operas publicanis dedit. idem ultimam inopiam suam auctorato sociis officio sustentauit. ab hoc postmodum consule leges uniuersi Siculi acceperunt acerbissimoque praedonum ac fugitiuorum bello liberati sunt. portus ipsos, si quis modo mutis rebus inest sensus, tantam in eodem homine uarietatem status admiratos arbitror: quem enim diurnas capturas exigentem animaduerterant, eundem iura dantem classesque et exercitus regentem uiderunt.


Huic tanto incremento maius adiciam. Asculo capto Cn. Pompeius Magni pater P. Ventidium aetate inpuberem in triumpho suo populi oculis subiecit. hic est Ventidius, qui postea Romae ex Parthis et per Parthos de Crassi manibus in hostili solo miserabiliter iacentibus triumphum duxit. ita qui captiuus carcerem exhorruerat, uictor Capitolium felicitate celebrauit. in eodem etiam illud eximium, quod eodem anno praetor et consul est factus.


Casuum nunc contemplemur uarietatem. L. Lentulus consularis lege Caecilia repetundarum crimine oppressus censor cum L. Censorino creatus est. quem quidem fortuna inter ornamenta et dedecora alterna uice uersauit, consulatu illius damnationem, damnationi censuram subiciendo et neque bonis eum perpetuis frui neque malis aeternis ingemescere patiendo.


Isdem uiribus uti uoluit in Cn. Cornelio Scipione Asina. qui consul a Poenis apud Liparas captus, cum belli iure omnia perdidisset, laetiore subinde uultu eius adiutus cuncta recuperauit, consul etiam iterum creatus est. quis crederet illum a xii securibus ad Karthaginiensium peruenturum catenas? quis rursus existimaret a Punicis uinculis ad summi imperii peruenturum insignia? sed tamen ex consule captiuus et ex captiuo consul est factus.


Quid, Crasso nonne pecuniae magnitudo locupletis nomen dedit? sed eidem postea inopia turpem decoctoris appellationem inussit, siquidem bona eius a creditoribus, quia solidum praestare non poterat, uenierunt. † itaque qui amara suggillatione non caruit, cum egens ambularet, Diues ab occurrentibus salutabatur.


Crassum casus acerbitate Q. Caepio praecucurrit: is namque praeturae splendore, triumphi claritate, consulatus decore, maximi pontificis sacerdotio ut senatus patronus diceretur adsecutus in publicis uinculis spiritum deposuit, corpusque eius funestis carnificis manibus laceratum in scalis Gemoniis iacens magno cum horrore totius fori Romani conspectum est.


Iam C. Mariusmaximae fortunae luctatione: omnes enim eius impetus qua corporis qua animi robore fortissime sustinuit. Arpinatibus honoribus iudicatus inferior quaesturam Romae petere ausus est. patientia deinde repulsarum inrupit magis in curiam quam uenit. in tribunatus quoque et aedilitatis petitione consimilem campi notam expertus praeturae candidatus supremo in loco adhaesit, quem tamen non sine periculo obtinuit: ambitus enim accusatus uix atque aegre absolutionem ab iudicibus impetrauit. ex illo Mario tam humili Arpini, tam ignobili Romae, tam fastidiendo candidato ille Marius euasit, qui Africam subegit, qui Iugurtham regem ante currum egit, qui Teutonorum Cimbrorumque exercitus deleuit, cuius bina tropaea in urbe spectantur, cuius septem in fastis consulatus leguntur, cui post exilium consulem creari proscriptoque facere proscriptionem contigit. quid huius condicione inconstantius aut mutabilius? quem si inter miseros posueris, miserrimus, si inter felices, felicissimus reperietur.


C. autem Caesar, cuius uirtutes aditum sibi in caelum struxerunt, inter primae iuuentae initia priuatus Asiam petens, a maritimis praedonibus circa insulam Pharmacusam exceptus L se talentis redemit. parua igitur summa clarissimum mundi sidus in piratico myoparone rependi fortuna uoluit. quid est ergo quod amplius de ea queramur, si ne consortibus quidem diuinitatis suae parcit? sed caeleste numen se ab iniuria uindicauit: continuo enim captos praedones crucibus adfixit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (17 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: