previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



DE FIDE PVBLICA

Cuius imagine ante oculos posita uenerabile fidei numen dexteram suam, certissimum salutis humanae pignus, ostentat. quam semper in nostra ciuitate uiguisse et omnes gentes senserunt et nos paucis exemplis recognoscamus.


Cum Ptolomaeus rex tutorem populum Romanum filio reliquisset, senatus M. Aemilium Lepidum pontificem maximum, bis consulem, ad pueri tutelam gerendam Alexandriam misit, amplissimique et integerrimi uiri sanctitatem rei publicae usibus et sacris operatam externae procurationi uacare uoluit, ne fides ciuitatis nostrae frustra petita existimaretur. cuius beneficio regia incunabula conseruata pariter ac decorata incertum Ptolomaeo reddiderunt patrisne fortuna magis an tutorum maiestate gloriari deberet.


Speciosa illa quoque Romana fides. ingenti Poenorum classe circa Siciliam deuicta duces eius fractis animis consilia petendae pacis agitabant. quorum Hamilcar ire se ad consules negabat audere, ne eodem modo catenae sibi inicerentur, quo ab ipsis Cornelio Asinae consuli fuerant iniectae. Hanno autem, certior Romani animi aestimator, nihil tale timendum ratus maxima cum fiducia ad conloquium eorum tetendit. apud quos cum de fine belli ageret, et tribunus militum ei dixisset posse illi merito euenire quod Cornelio accidisset, uterque consul tribuno tacere iusso 'isto te' inquit 'metu, Hanno, fides ciuitatis nostrae liberat'. claros illos fecerat tantum hostium ducem uincire potuisse, sed multo clariores fecit noluisse.


Aduersus eosdem hostes parem fidem in iure legationis tuendo patres conscripti exhibuere: M. enim Aemilio Lepido, L. Flaminio consulibus L. Minucium et L. Manlium Karthaginiensium legatis, quia manus his attulerant, per fetiales a M. Claudio praetore dedendos curauerunt. se tunc senatus, non eos, quibus hoc praestabatur, aspexit.


Cuius exemplum superior Africanus secutus, cum onustam multis et inlustribus Karthaginiensium uiris nauem in suam potestatem redegisset, inuiolatam dimisit, quia se legatos ad eum missos dicebant, tametsi manifestum erat illos uitandi praesentis periculi gratia falsum legationis nomen amplecti, ut Romani imperatoris potius decepta fides quam frustra implorata iudicaretur.


Repraesentemus etiam illud senatus nullo modo praetermittendum opus. legatos ab urbe Apollonia Romam missos Q. Fabius, Cn. Apronius aedilicii orta contentione pulsauerunt. quod ubi conperit, continuo eos per fetiales legatis dedidit quaestoremque cum his Brundisium ire iussit, ne quam in itinere a cognatis deditorum iniuriam acciperent. illam curiam mortalium quis concilium ac non Fidei templum dixerit? quam ut ciuitas nostra semper benignam praestitit, ita in sociorum quoque animis constantem recognouit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (5 total)
  • Cross-references to this page (3):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: